575
54 TAVLADANI
tur, & eas sibi compulari gaudeant, & laetentur: cum heterogeneis autem, & ijs, quibus
cum nullam habent affinitatem, antipathiam exerceant. Vnde fit, ut argentum uiuum
libentius coeat cum metallis, quibus cum maiorem habet affinitatem. Ea autem sunt
illi magis affinia, quae naturam ipsius magis sapiunt. At naturam ipsius magis sa¬
piunt ea metalla, quae maiori abundant arg. uiui compia. Et quoniam ferrum est inops
argenti uiui prae cęteris metallis, ditissimum autem sulfuris cremabilis, argentum ui¬
uum sentiens se in eo minimum iuris habere, sentiens, inquam, sulfur adustibile
(quo in natura nihil est mercurio magis inimicum) maiorem ferri partem occu¬
passe, ac gerrimè pro consanguineo Martem tuum agnoscere potest ô Bracesche.
GEBER.
Ex hoc itaque maximum elicias secretum. Est enim amicabilis (mercurius sub¬
audi) & placabilis metallis suae naturae.
TAVLADANVS.
Nunc quod sit hoc arcanum, quod Geber docet hinc esse eliciendum, expenda¬
mus. Quod licet me tacente sese omnibus spectandum prodat, faciam tamen, ut
clarius elucescat. Haec est igitur mens Gebri. Ex eo quod uidemus argentum uiuum
alijs metallis amicum magis, alijs autem minus: ex eo, inquam, maximum colligere
debemus arcanum. Quod non immeritò maximum dixit, cum ex huius cognitione
totius artis pendeat, & colligi possit mysterium, ut ex sequentibus notissimum fiet.
Sed quod erit tandem hoc arcanum? Adeste quaeso animo ô uos omnes ueritatis
conscij & fautores, & intelligetis, me Gebri mentem fidelissimè & uiuacissimè
exprimere. Ex eo igitur quod argentum usuum alijs metallis magis, alijs autem
minus amicum & familiare esse uidemus, ex eo, inquam, si perspicaces naturę ex¬
ploratores essemus, maximum arcanum assequeremur. Intelligere enim inde pos¬
sumus, metalla ea naturae argenti uiui magis uicina, quibus cum argentum ui¬
uum familiarius commiscetur. Nam, ut Geber docet cap. 61. suae Summae, argen¬
tum uiuum id solum suscipit, quod suae naturae esse sentit, quod cap. 64. confirma¬
uit his uerbis: Argentum uiuum retinet, quod suae naturae est, alienum uerò re¬
spuit. Et cap. 53. his uerbis: Quoniam natura propriam naturam amicabilius am¬
plectitur, & gaudet ea, magis quàm extranea. At ubi cognouerimus quae me¬
talla sint argento uiuo uiciniora, & magis affinia, inde facilè colligi potest, quae¬
nam sint perfectiora. Cum enim argentum uiuum sit causa metallicae perfectio¬
nis, ea metalla meritò dicentur, & habenda erunt perfectiora, quae argento uiuo
sunt affiniora. Quòd autem argentum uiuum sit causa perfectionis metallorum,
& illud, in quo sita est & recondita tota huius artis perfectio, id testatur Geber cap.
38. his uerbis: Consideratio rei, quae perficit (in hac arte subaudi) est considera¬
tio electionis purae substantiae argenti uiui. Item cap. 59. his uerbis, Ideoque relin¬
quitur argentum uiuum esse perfectiuum, & adustionis saluatiuum, quod est perfe¬
ctionis ultimum. Item cap. 74. his uerbis, Ideoque cum in caeteris rebus exquirentes,
non inuenerimus inuentione nostra rem aliquam magis, quàm argentum uiuum corpo¬
rum naturis amicari, per hoc opus nostrum in illo impendentes, reperimus ipsum
esse ueram alterabilium medicinam in complemento, cum alteratione uera & non mo¬
dicè peculiosa. Item cap. 81.his uerbis, Probauimus autem ex nostris sermonibus,
sulfur cuiuscumque generis, esse perfectionis corruptiuum, arg. autem uiuum esse perfe¬
ctiuum in operibus naturę, completis eius regiminibus. Igitur & naturam minimè
mutantes, sed imitantes (in his scilicet operibus, in quibus eam imitari possumus
argentum uiuum similiter in huius operis magisterio assumimus, in cuiusque perfectionis
medicina, solari scilicet & lunari, tam quidem imperfectorum, quàm ipsius argenti ui¬
ui coagulabilis. Ex his Gebri locis satis patet arg. uiuum esse causam perfectionis
huius artis. Quod ne in dubium uocari posset, id Geber potentissima ratione proba¬
uit cap. 69. suae Summę, his uerbis, Ideoque per hoc inuenimus aliquid in corporibus
imperfectis diminutum fuisse, quod compleri necessariò oporteat, per medicinam
illis