575
56 TAVLADANI
stare necesse est. Quae omnia hactenus à nobis in huius primae authorstatis inter¬
pretationem dicta, ut familiarius intelligantur, ego ea in pauca hîc reducam.
Ea metalla argenti uiui naturam magis sapiunt, & sunt ipsi affiniora, cum qui¬
bus ipsum argentum uiuum libentius commiscetur. Atqui argentum uiuum mi¬
scetur libentius cum metallis, quae maiorem continent copiam argenti uiui. Ergo
metalla, quae maiorem continent compiam argenti uiui, magis sapiunt naturam ar¬
genti uiui, & sunt illi affiniora. Sed metalla argento uiuo magis affinia, sunt per¬
fectiora. Igitur metalla, quę maiorem continent copiam argenti uiui, erunt per¬
fectiora: siquidem haec sunt argento uiuo uiciniora. Quod autem ea sint per¬
fectiora, quę argento uiuo sunt magis affinia, sic colligitur. Id quod causae perfe¬
ctionem efficientis magis particeps est, iure optimo perfectius iudicandum est.
Sed argentum uiuum (ut superius docuimus) est causa perfectionis metallo¬
rum tam eorum, quae perfecta sunt, quàm eorum, quae ad perfectionem sunt pro¬
mouenda. Proinde metalla. quae magis sapiunt, & obtinent naturam argenti
uiui, erunt caeteris perfectiora. Atqui ea metallamagis obtinent naturam argen¬
ti uiui, quae maiori abundant copia argenti uiui. Igitur ipsa erunt perfectiora.
Quòd si ea metalla sunt perfectiora, quae maiori abundant argenti uiui copia,
profectò (cum contrariorum contraria sit ratio habenda) ea metalla erunt à
perfectione alienissima, quae maxima laborant argenti uiui paucitate & inopia.
Atqui in Marte est maior penuria argenti uiui, quam in aliquo alio metallo, ut
testatur illibentissimus & difficillimus argenti uiui cum eo congressus. Colle¬
ctio igitur haec erit, Bracesche, Martem tuum, (quem tu uis non solùm perfectio¬
ni finitimum, sed esse ipsam perfectionis effectricem causam) omnium metallo¬
rum à perfectione remotissimum & alienissimum esse. Quòd si Mars eo no¬
mine a perfectione alienissimus esse censetur, quòd inops sit argenti uiui, iudi¬
ca tu ipse Bracesche, qui fieri possit, ut faex illa ferrea, in naturam uitream re¬
dacta, sit causa perfectionis in hac arte effectrix, cum in ea nihil sit penitus ar¬
genti uiui, imò tota, quanta est, sit sulfur terreum, nimia ignis inclementia ar¬
gento uiuo natiuo spoliatum. Nam si ignis argentum uiuum ei non extorsisset,
posset beneficio argenti uiui (utpote liquationem metallicam efficientis) ite¬
rum in metallum scilicet in ferrum redire, & reuocari. At cum experientia te¬
stetur, faecem illam ferream in uitrum cęruleum redactam, (quam tu scripsisti
ligendam) liquatione metallica exhaustam, & priuatam omnino esse, profectò
absentia effectus, hoc est liquationis metallicae, fidem indubitatam facit sub la¬
tae, & absentis causae, liquationem metallicam efficientis, id est, argenti uiui. Qua
sublata factum est, ut metallica esse desierit, & in naturam uitream, à metallica
alienam abierit. Quòd si hoc Martis excrementum argento uiuo penitus ex¬
haustum est, quomodo uis, Bracesche, metallorum ignobilium in melius mutan¬
dorum medicinam ex eo confici, cum eam testetur Geber ex argento uiuo (utpo¬
te inopiam metallorum sarciente) conficiendam esse? Hoc igitur erat arca¬
num ex hac Gebri authoritate eruendum, Bracesche, scilicet (cum argentum ui¬
uum sit causa perfectionis metallorum) ea metalla esse perfectiora, cum quibus
argentum uiuum libentius coit, & familiarius congreditur, & per consequens Mar¬
tem esse omnium metallorum à perfectione remotissimum, & alienissimum, cum ar¬
gentum uiuum, adeò exosum habeat eius coitum, & illibentissimè atque aegerrime
cum eo copuletur. Et cum solius perfecti proprium sit, perfectionem nondum perfe¬
ctis conferre, imperfectorum autem, eam à perfectis mutuari & accipere, profectò uis
conferendę perfectionis, reliquis omnibus metallis prius inerit, quàmtuo Mar¬
ti, à perfectione adeò distracto. Et inter metalla perfectionis integrè expertia, ma¬
ximè & primò conueniret loui, utpote ad naturam causę perficientis propinquius
accedenti. Hanc tamen perfectionis conferendae facultatem, neque Ioui, neque Satur¬
no, neque Veneri, neque Marti ingenitam essedocuit nos Geber cap. 69. his uerbis.
Redeuntes