575
ANIMADVERSIO 57
Redeuntes tamen in nos ipsos, & torquentes nos immensae meditationis af¬
flictionibus, tandem respeximus, corpora à perfectione diminuta in profundo
uae naturae foeda existere, & nihil in eis fulgidum inueniri, cum in eis secundum
naturam non insit. Non enim inuenitur in re, quod in illa non est. Cum igitur in
llis nihil perfecti reperiatur, &c. Audi Bracesche in metallis à perfectione dimi¬
nutis nihil perfecti (& per consequens nihil perfectionis) reperiri. Quòd si neque
in loue, neque in Saturno, neque in Venere perfectionis quicquam reperitur
(quae tamen Marte tuo longè sunt perfectioni uiciniora) uide quaeso quid perfe¬
ctionis excremento tuo, patre suo, hoc est Marte ignobiliori, relinquatur. Quod
si nulli eorum perfecti quiequam inest, ac solius perfecti proprium est, nondum
perfectis perfectionem conferre, hinc Sole clarius constat, causam perfectionis
effectricem in nullo imperfectorum quaerendam esse. Non enim inuenitur in re,
ut ait Geber) quod in illa non est. Sed quoniam superius ex Gebro, docui ar¬
gentum uiuum esse causam perfectionis in hac arte effectricem, uidendum su¬
perest, num id de argento uiuo crudo & uulgari sit interpretandum.
Ego itaque ne pugnantia loqui, & mihi constare non uidear, assero certè cau¬
sam perfectionis in solo argento uiuo sitam, & repositam esse, nec aliunde esse
promendam, non tamen in argento uiuo in natura sua cruda sumpto. Id enim
testatur Geber cap. trigesimo his uerbis. Non est tamen argentum uiuum medi¬
cina nostra in natura sua. Item cap. 38. his uerbis. Consideratio rei quae perficit,
est consideratio electionis purae substantiae argenti uiui, & est medicina, quae ex
materia illius assumpsit originem & ex illa creata est. Non est autem ista materia
argentum uiuum in sua natura. Item cap. quinquagesimonono his uerbis. Ex iam
dictis similiter patet argentum uiuum non esse perfectiuum in natura sua.
Proinde cum argentum uiuum in natura sua sumptum non sit causa perfe¬
ctionis, quale tandem erit illud argentum uiuum, quod superius cum Gebro as¬
seruimus esse causam perfectionis in hac arte effectricem? facilè intelligemus,
quale sit hoc argentum uiuum, si quae in hancrem à Gebro scripta fuêre, in me¬
moriam reuocemus. Dixit Geber cap. nonagesimonono, summam totius ope¬
ris Chymici hanc esse, ut sumatur lapis in capitulis notus (hoc est Mercurius) de¬
inde cum operis instantia assiduetur super illo opus sublimationis primi gra¬
dus, & per hoc mundetur à corrumpente impuritate. Haec enim est sublimatio¬
nis perfectio: Et cum ea subtilietur lapis, donec in ultimam puritatem deue¬
niat, &c. Dixit praeterea cap. octuagesimosecundo, artem medicinae componen¬
dae hanc esse, ut praeparetur argentum uiuum cum modis suis iam dictis, cum diu¬
turni laboris instantia, quousque omnis illius subtilis substantia purissima, alba
quidem in Luna, citrina uero intensè in Sole, habeatur perfecte. dehinc uerò cum
hac purissima argenti uiui substantia perficiatur, cum huius magisterij ingenijs me¬
dicina, quae illi adhaereat, & fundatur facilimè, & illud coagulet. Dixit etiam
cap. 75. Et cum inuenerimus ipsum (subaudi argentum uiuum) sine administri
tione alterationis naturae illius, non mutare, inuenimus similiter ipsum praepara¬
ri debere necessario, cum non permisceatur in profundo, absque illius praepara¬
tionis modo. Et est sellicet, ut talis fiat illius substantia, quòd permisceatur usque
ad profundum corporis alterabilis, sine separatione in aeternum. Hoc autem non
fit, nisi subtilietur ualde cum praeparatione certa, determinata in cap. sublimatio¬
nis. Et non permanet eius impressio, nisi figatur, nec illustrat, nisi fulgidissima
ex eo eliciatur substantia. Cum itaque argentum uiuum, metalla imperfecta illustrare, &
decorare non possit, nisi purissima & splendidissima ex eo eliciatur substantia
(quod citra sublimationem fieri non potest) & cum eius impressio non sit con¬
stans, imò nisi figatur, euanescat, ideo cap. 59. sic ait, In argen uiuo necesse est su¬
perflua demere habet enim corruptionis causas, uidelicet terram, & adustibilis
absque inflammatione aqueitatis substantiam. Putauerunt tamen aliqui, illud terram