575
ANIMADVERSIO 59
creanda metalla spectat, extrema duo, & unum medium, extrema sunt argentum
uiuum, & sulfur ex una parte & metalla ex alia. medium uerò est quoddam ter¬
tium, in quo sunt ista duo nempe mercurius & sulfur. Aliqui dicunt hoc me¬
dium esse uitriolum, alij arsenicum, alij alia media mineralia. Ex quo medio na¬
tura extrahit duos fumos, qui sunt mercurius & sulfur, ex quibus conficit me¬
talla. Ars cum sit naturae imitatrix, & cum sint eadem principia naturae & artis,
habebit ipsa ars duo extrema, & unum medium. Extrema artis erunt argentum
uiuum & sulfur ex una parte, lapis ex alia. medium autem erunt ipsa metalla, ex
quo medio ars extrahit sulfur & mercurium, ingenio naturae depurata & fixata,
ex quibus postea lapidem conficiet.
Cum itaque metalla media sint, inter formam Elixiris, & argenti uiui, & nullus
fiat progressus ab extremo ad extremum, nisi per interiectum medium, profe¬
ctò argentum uiuum Elixiris formam contingere non poterit, nisi primo gra¬
dum faciat ad formam metalli intuendam. Quod si argentum uiuum, priusquam
transeat in Elixir, ad formam metalli promouendum est, ergo aut plumbi, aut
stanni, aut aeris, aut ferri, aut argenti, aut saltem auri formam induat, necesse est.
Quòd si optamus scire, ad cuius tandem metalli formam promoueri debeat,
antequàm ex eo Elixir confici queat, id ex uerbis Gebri uenandum est. docet
enim Geber, mundissimam substantiam ex eo per sublimationem depromen¬
dam, eamque ad fixationem ducendam. Itaque cum mundissima eius substantia sit
assumenda, immudum & sordidum ex ea non poterit generari metallum, mun¬
da enim illius substantia (ut testatur Geber cap. 53.) mundum, & sordium ex¬
pers, producit metallum: immunda uerò, pollutum & sordidum. Necesse est igi¬
tur ut ex mundissima & defaecatissima argenti uiui substantia (quam Geber so¬
lam asserit colligendam) mundissimum, & defaecatissimum nascatur metallum.
Quòd si mundum & sordium expers, ergo aut Solem aut Lunam ex ea mercurrii
substantia oriri necessariò oportebit. Reliqua enim metalla immunda sunt, nec
extrema tantùm, sed etiam intestina, & penitus inossata laborant spurcitie.
Quòd si argentum uiuum, ut ex eo fieri possit Elixir, per sublimationem &
fixionem in metallum nobile, tersum & mundum reuocandum est, & natura no¬
bis metalla mundissima, tam alba, quàm citrina produxerit, profectò quem¬
admodum beneficio mercurij in marchasita existentis, utpote extincti, medio¬
criter praeparati, & ad fixionem suscipiendam dispositi, immunes sumus à la¬
boribus extinctionis, & sublimationis argenti uiui crudi: eadem ratione colli¬
gere debemus, beneficio metallorum nobilium, & mundorum, hoc est auri &
eargenti mineralis, nos ab immensis illis laboribus subleuari, qui subeundi no¬
bis essent, si argentum uiuum per extinctionem, sublimationem, & fixionem in
metallum nobile & mundum permutandum esset. Quorsum enim tot nos fran¬
gamus laboribus? cum natura hoc ante uidens, & nostri miserta, nobis hac in
parte insudauerit, & haec nobilia metalla porrexerit, ut ex eis substantiam illam
mercurij mundissimam, & iam ad fixionem deductam effoderemus, eamque ad
sublimiorem Elixiris formam promoueremus.
Quod perspicacissimus & fidelissimus Gebri interpres, Ademarus per¬
sentiens, scripsit, tacitam & per uaria Summae capita dispersam Gebri mentem
hanc fuisse, ut in his duobus metallis, utpotè à Natura iam elaboratis, sublima¬
tis, & ad fixionem deductis, opus lapidis inchoaretur. Quam rem Geber ipse
satis indicauerat cum electionem mundae substantiae mercurij, ad fixionem de¬
ductae, causam perfectionis esse promulgasset, eamque saepius his duobus me¬
tallis inesse scripsisset. Quò tamen facilius id assequeremur, scripsit capite tri¬
gesimo secundo, Aurum esse preciosissimum metallorum & tincturam rubedi¬
nis, quia tingit, ac trans format omne corpus. Item cap. trigesimo tertio scripsit.
Lunam esse tincturam albedinis. Quorum etiamsi nihil scripsisset, id nobis satis