575
60 TAVLADANI
esse debebat, quod cap. 31. scripserat his uerbis. Habent autem magnam affinita¬
tem metalla adinuicem, non tamen perfectum perficit imperfectum per solam
commistionem, si enim aurum cum plumbo liquefactione misceatur, non fit ex
hoc plumbo aurum: sed euanescit à commistione plumbum, & aduritur, aurum
autem in examinatione remanet. & idem in reliquis contingit. Secundum uerò no¬
strum magisterium, perfectum iuuat & perficit imperfectum. Et paulo pòst.
Et per Deum se inuicem perficiunt, & perficiuntur, & se inuicem alterant, &
alterantur, non tamen per se tantùm unumquodque (imperfectorum subaudi) per¬
ficitur, sine alterius (subaudi perfecti) adminiculo. Quae sola authoritas satis
erat ad indicandum Elixiris confectionem à Sole & Luna (quae sola perfectio¬
ne sunt dotata) ordiendam esse. His tamen minimè contentus Geber, hanc rem,
cap. 19. libri Fornacum, apertissimam fecit his uerbis.
Quae autem sint medicinae, & quales secundi & tertij ordinis, sufficienter de¬
monstratum est in libro nostro perfecti Magisterij, ubi demonstrauimus demon¬
stratione competenti & uera lapidem nostrum de arg. uiui substantia esse pro¬
creandum. Et hoc sufficienter ut theoricus speculatiuus: hic uerò practicam ma¬
nifestè reserabimus. Et est, ut Solem & Lunam resoluere studeas, &c.
Quibus uerbis Geber palàm & publicè testatur, se in Summa per argentum illud ui¬
uum, ex quo mundato & fixo Elixir conficiendum docuit, nihil aliud, quam So¬
lem & Lunam uoluisse. Quocirca in calce eiusdem cap. (ubi de solutione ho¬
rum duorum metallorum egit) sic loquitur. Et hoc est (inquit) nostrum argentum ui¬
uum, de arg. uiuo extractum, quod uolumus pro fermento. Quod non immeri¬
uiuum appellauit, cùm hoc solum reliquis metallis causa uitae, hoc est perfe¬
ctionis, sit. Nunc itaque satis patet, quodnam sit illud arg. uiuum, quod Geber
in Summa indicabat esse eligendum, scilicet munda & fixa Mercurij substantia
in Sole & Luna inclusa. Itaque Bracesche cum apud Gebrum toties legisses, cau¬
sam perfectionis huius artis in solo argen. uiuo reconditam esse, debebas tu inde
colligere, ea metalla perfectiora esse, quae naturae arg. uiui magis essent confor¬
mia. Quae autem naturae argenti uiui essent magis conformia, docuit te Geber cap¬
59. his uerbis. Videmus argentum uiuum argento uiuo magis adhaerere, & eidem magis
micari, post illud uerò aurum, & post haec argentum, ideo ex hoc relinquitur ipsa
esse suae naturaemagis. Alia uerò corpora uidemus ad illud rantam conformita¬
tem non habere, & ideo ipsa ueridice inuenimus minus de illius natura partici¬
pare. Quaecunque enim plus ab adustione saluari uidemus, illa iudicamus arg. uiui
naturam magis possidere, quia argem. uiuum (inquit) est adustionis saluatiuum.
Quòd si argentum uiuum est causa incremabilitatis metallorum, poteras tu inde colli¬
gere, ea argento uiuo conformia magis esse, & naturam illius magis sapere, quaemi¬
nus sunt cremabilia. Et cum Martem caeteris omnibus metallis magis cremabilem
esse sentires (cum argen. uiui incremabilitatem efficientis, minus obtineat) debe¬
bas tu inde ratiocinari, Martem minimam cum argento uiuo habere conformitatem.
Et cum argentum uiuum causam perfectionis metallorum, tam perfectorum, quàm ad
perfectionem reuocandorum esse, à Gebro audiuisses, nónne poteras inde colli¬
gere ea metalla à perfectione conferenda aliena esse, quae paruam aut nullam ha¬
berent cum arg. uiuo conformitatem? Et cum reliqua omnia metalla argento uiuo
cerneres magis conformia, quàm Martem tuum (quod aegerrimus & illibentis¬
simus arg. uiui cum eo testatur coitus) poteras tutò iudicare, Martem omnium
metallorum à conferenda perfectione (cuius est maximè inops) alienissimum
esse, eamque caeteris omnibus metallis potius, quàm Marti uendicandam. Et hoc
erat arcanum illud à Gebro tacitè in hac prima authoritate indicatum, sed longem
majus inde colligi poterat arcanum. Nam cum in eodem cap. dixisset argentum ui¬
uum (ex quo ubique praedicat Elixir componendum) in natura sua sumptum, per¬
fectionem conferre non posse: & alibi docuisset, mundissimam eius substantiam
per