575
ANIMADVERSIO 61
per sublimationem efficiendam esse, eamque postea ad fixionem ducendam, debe¬
bas profectò colligere, fieri non posse, quin argentum uiuum hac methodo in mundum,
& nobile rediret metallum: praesertim cum Geber ipse cap. 63. monuisset argentum ui¬
uum per successiuam illius sublimationem peruenire, ut metallica sit praedi¬
tum liquatione, & cap. 53. docuisset, ex munda illius substantia mundum genera¬
ri oportere metallum. Et cum nullum metallum, praeter aurum & argentum, mun¬
dum esse cerneres, poteras sentire Bracesche, hanc mundam & fixam mercurij sub¬
stantiam (cum reliquis non insit) ex his duobus tantùm effodiendam, eamque, ut
Geber docet, ad sublimem Elixiris formam esse promouendam. Ex quibus po¬
stremò colligendum erat, hanc Mercurij substantiam, neque ex Marte, neque ex Ve¬
nere, neque ex Saturno, neque ex loue, promi posse, quin prius ista auream, uel ar¬
genteam induissent naturam & conditionem. Iudica nunc quaeso Bracesche, iu¬
dica, inquam, tu ipse, quantum à recta Gebri interpretatione deflexeris. Quòd si
adhuc in opinione tua ferrea perstas, & interpretationem meam, tot illustratam
testimonijs, tot uallatam rationibus, in dubium uocare audes, prodeat in medium
Arnoldus Villanouanus, fidelissimus Gebri interpres, & hanc nostram contro¬
uersiam dirimat, terminet, & rescindat. Quo iudice si hac causa cecidero, lubens
palinodiam canam Bracesche, opinionem ferream amplectar, & Marti tuo liben¬
tissimè subscribam.
Haec igitur sunt, quae ab Arnoldo in huius loci diffinitionem scripta fuêre ca. 4.
sui Rosarij minoris. Sed arg. uiuum in omnibus suis operibus manifestè est per¬
fectiuum: quoniam adustionis est saluatiuum, & fusionis effectiuum. Et cum figi¬
tur est tinctura rubedinis, exuberantissimae refectionis, & fulgidi splendoris, &
non recedit à commisto. Est enim amicabile ac placabile metallis, ac medium con¬
iungendi tincturas: quoniam miscetur per minima cum ipsis, & in profundo na¬
turaliter adhaeret eis, quia est de natura ipsorum. Veruntamen cum Sole & Luna
miscetur facilius, eo quod ipsa naturam illius magis participant, attamen non sub¬
mergitur aliquod metallorum in arg. uiuo nisi Sol¬
Ex hoc itaque maximum elicias arcanum: quoniam Mercurius in se recipit, quod
suae naturae est, alienum uerò respuit, eo quòd sua natura magis gaudet, quàm alie¬
na. Ex hoc igitur manifestè relinquitur, corpora maioris esse perfectionis, quae
plus Mercurij sunt continentia, & quae minus, minoris. Laudetur ergo omnium
opifex Deus, gloriosus & benedictus, creator optimus & altissimus, qui ex uili
creauit preciosum, ut cum mineralibus maximum teneat in natura symbolum,
& dedit illi substantiam, & substantiae proprietatem, quam non contingitullam
aliam rem in natura possidere: quoniam ipsum solum est, quod ignem superat, &
ab igne non superatur, sed in eo amicabiliter conquiescit, eo gaudens. ipsum nanque
solum (quum fit metallum) continet in se totum, quo indigemus ad nostrum ma¬
gisterium: quoniam alia omnia, cum sint combustibilia, igni cedunt, & in fauillam
transeunt. Hoc solum Arnoldi testimonium satis erat Bracesche: etiamsi ego
mihil aliud attulissem, ad subuertendam interpretationem tuam ferream. Ex his
enim Arnoldi uerbis manifestè uides, arcanum illud, ex facili uel difficili Mercu¬
rij cum metallis congressu eliciendum, nihil aliud esse, quàm ea metalla arg. uiuo
affiniora esse, quibus cum argentum uiuum libentius commiscetur. Cuius rei hanc esse
ait rationem, quòd argentum uiuum libenter amplectatur id, quod suae naturae esse sen¬
tit, alienum autem à natura sua respuat, & exosum habeat. Et cum ab ipso Ar¬
noldo audias, argentum uiuum esse in hac arte perfectiuum, facilè intelligere potes, ea
metalla esse perfectiora, quae maiorem habent cum argento uiuo conformitatem, qua¬
lia ipse testatur esse aurum & argentum, cum quibus argentum uiuum libentius
miscetur, inquit, quia haec duo metalla arg. uiui naturam magis sapiunt, quòd si
aurum & argentum eo nomine perfectiora censentur, quòd maiorem habeant cum
argento uiuo affinitatem, facile erat tibi inde colligere ea metalla à perfectione
f