575
64 TAVLADANI
causa esse non possit, profectò liquationis ignitionem sustinentis causa esse mi¬
nus poterit. Quòd si sulfur fixum liquefactionis, ignitionem sustinentis causa
non est, id certe argento uiuo in metallis ignitionem ferentibus existenti, acce¬
ptum ferendum est. Et si argentum uiuum fixum est causa liquationis ignitio¬
nem sustinentis, consequens est, ut argentum uiuum minimè fixum dissimilem
pariat effectum, & sit causa liquationis ignitionem non ferentis: siquidem op¬
positorum effectuum oppositae sunt causae, & oppositarum causarum opposi¬
ti effectus. Ex his notissimum est, argentum uiuum minimè fixum, esse causam
liquationis ignitionem non ferentis. Sed quoniam Geber duplicem in hoc cap¬
ait esse causam huiusmodi liquationis, argentum scilicet uiuum minimè fixum,
& sulfur cremabile, atque ab igne fugiens, id num de sulfure cremabili, & mini¬
fixo uerum sit, exploremus: Quod hac ratione facilè innotescet. Sulfuris
fixi, & sulfuris minime fixi natura penitus dissimilis est, & extremè opposita.
Igitur horum duorum effectus, erunt penitus dissimiles, & extremè oppositi¬
Atqui sulfuris fixi effectus, est extrema retardatio liquationis. (eam enim quan¬
tum in se est, remoratur & prohibet, ut patet in ferro.) Igitur sulfuris minimè fi¬
xi effectus, erit extrema liquationis acceleratio. Atqui summa, & immoderata
liquationis acceleratio, secum adfert liquationem, ignitionem non expectan¬
tem. Proinde sulfur cremabile, & minime fixum erit altera liquationis sine igni¬
tione causa. Ex his itaque constat & sulfur ab igne fugiens, & argentum uiuum
minimè fixum, causam esse liquationis uelocioris quàm par sit, id est, ignitio¬
nem non ferentis. Et quoniam ambae istae causae plus abundant in Ioue quàm in
Saturno, hinc sit, ut hanc immoderatam liquationis celeritatem, non aequè citò
deponat Iupiter, ac Saturnus.
GEBER.
Causa uerò mollificationis est duplex, argentum scilicet uiuum & sulfur com¬
bustibile. Quia igitur remouetur sulfureitas comburens ex loue facilius, quàm
ex Saturno, ideo altera molliciei causa ex eo remota, necesse est illud indurari
calcinatum. Saturnus uerò, quia utranque molliciei causam fortiter habet coniun¬
ctam, non facilè induratur.
TAVLADANVS.
Quemadmodum superius docuit, Saturnum ioue promptiorem esse, ad depo¬
nendam & exuendam nimiam liquationis celeritatem, ita hîc docet, Saturnum à
Ioue superari, quòd iupiter promptius citius, & facilius calcinationis beneficio
induretur, quàm Saturnus. Et huius rei affert has rationes. Causa duriciem in
metallis efficiens (ut superius dixit) est partim sulfur fixum, partim argentum
uiuum fixum, ut patet in omnibus duris corporibus, & potissimum in ferro om¬
nium metallorum durissimo. Itaque cum haec sit duritiei causa in metallis, & op¬
positorum effectuum oppositae sint causae, profectò causa efficiens mollitiem in
metallis (quae ex diamerro cum duritie pugnat) erit partim sulfur ab igne fu¬
giens, partim argentum uiuum minimè fixum. Et quoniam remissa causa effi¬
ciente, illius effectum remitti, & sublata, penitus tolli oportet: Idcirco in quo¬
cunque horum duorum metallorum causae mollitiei ambae, seu altera tancùm ue¬
locius remittetur, aut citius tolletur, in eodem effectum illius causae citius tolli,
aut saltem remitti necesse est. Atqui altera mollitiei causa, sulfur scilicet non fi¬
xum, facilius, promptius & citius per calcinationem à ioue separatur, quàm à Sa¬
turno (quia scilicet tenacius adhaesit, & arctius foedus inijt cum argento uiuo Sa¬
turni, quàm iouis.) Itaque sublata promptius à ioue, quàm a Saturno, altera mol¬
litiei causa, mollitiem in ioue citius remitti iudicandum est. Quòd si mollities in
Ioue citius, quàm in Saturno supprimitur, qualitatem mollitiei oppositam, hoc
est duritiem, ioui citius, quàm Saturno contingere necesse est: cum haec sit lex &
conditio qualitatum inimicarum, & inter se pugnantium, ut altera repulsam pa¬
tiente,