575
66 TAVLADANI
per. Argentum enim uiuum, fixione praeditum, (ut proximè docebit) est causa liquatio¬
nis ignitionem sustinentis. Quòd autem sulfur non fixum, sit causa liquationis, igni¬
tionem non ferentis, inquit, hincpatet. Arsenicum est sulfur non fixum. Atqui
arsenicum eius est conditionis, ut metallis non solùm ignitionem sustinentibus, sed
aegerrimè etiam atque difficillimè liquescentibus copiosius adhibitum, tantam inducat li¬
quescendi celeritatem, ut poste à nullo modo se iniri patiantur. Proinde necessariò col¬
ligendum est, sulfur fixionis expers causam esse liquationis, ignitionem non ferentis.
GEBER.
Causa uerò fusionis facilis est, similiter argentum uiuum: causa uerò fusionis
cum ignitione, est argentum uiuum fixum.
TAVLADANVS.
Docuit superius sulfur non fixum, esse causam facilis liquationis: hîc etiam fa¬
tetur argentum uiuum facilem conferre liquationem. Sed quoniam arg. uiuum duplicis
est conditionis, scilicet fixionis expers, & fixione praeditum, id argentum uiuum, quod
fixione praeditum est, hac ratione differt ab argento uiuo non fixo, & à sulfure
fixionis expertae, quòd argentum uiuum fixione praeditum, semper praestat liqua¬
tionem, ignitioni coniunctam, argentum autem uiuum fixionis expers, & sulfur
non fixum, liquationem inducunt ignitionem praeeuntem.
GEBER.
Causa uerò impedimenti fusionis, est sulfur fixum.
TAVLADANVS.
Dixerat superius, sulfur fixionis expers, esse causam facillimè, & celerrimè li¬
quationis, hîc uerò docet, oppositam penitus esse sulfuris fixione praediti natu¬
ram: cuius haec est conditio, ut liquationem metalli, in quo abundat, impediat, re¬
moretur, & quantum in se est, prohibeat. Cuius rei amplissimam fidem facit fer¬
rum, quod ob multam sulfuris fixi copiam aegerrimè, & summa cum difficultate
liquatur: Quod Geber apertè testatur cap. 63. his uerbis. Si uerò fuerit sulfur fixum,
terreum, argento uiuo fixo, terreo commistum, & haec ambo non purae, sed liuidae albe¬
dinis fuerint, & longè maior sit sulfuris fixi, quàm mercurij quantitas, fit ex his
ferrum: quoniam superans copia sulfuris fixi fusionem prohibet. Ideoque ex hoc
relinquitur sulfur uelocius liquefactionis festinantiam per opus fixionis perde¬
re, quàm argentum uiuum: sulfur uerò non fixum, uidemus citius quàm argem. uiuum li¬
quescere. Ex his uerò manifestatur causa uelocitatis fusionis, & tarditatis in uno
quoque metallorum. Nam quod de fixo plus habet sulfure, tardius, quod uerò plus de¬
adurente, facilius & citius fusionem suscipit. Quod satis apertè relinquitur à nobis
demonstrandum. Quòd uerò ipsum fixum tardiorem faciat fusionem, manifestatur
per hoc, quòd ipsum nunquam, nisi calcinetur, figitur, & calcinatum nullam dat fu¬
sionem. Ergo in omnibus illam impedire debet. Cum itaque sulfur fixum sit causa liqua¬
tionem impediens, & prohibens, meritò Geber sulfure fixionis expertae, ad facilitatem
liquescendi ferro conferendam utitur: & cum sulfur fixionis expers nimis liquationem
acceleret, ut patet in Ioue, & Saturno, meritò Geber, ad retardandam in ioue & Sa¬
turno nimiam liquescendi celeritatem, talcho, quod sulfuris fixi species est, utitur.
Contraria enim, contrarijs curantur, & oppositarum causarum, oppositi sunt effectus.
GEBER.
Per hoc itaque maximum poteris elicere secretum, quod cum plurimae argenti uiui
quantitatis corpora maximae perfectionis sint inuenta, pluris utique argenti uiui quan¬
titatis corpora a perfectione diminuta, perfecto magis approximare necesse est.
Itaque & multae sulfureitatis corpora, plurimae corruptionis esse contingit.
TAVLADANVS.
Quod tu sic interpretaris, Bracesche, per hoc, id est, ex hoc sulfure fixo, subau¬
di (per quod tu uis a Gebro ferrum intelligi, eo quòd maior pars ferri sulfur fixum
sit) poteris elicere maximum secretum, hoc est Elixir. Quae interpretatio quàm
sit insulsa, Bracesche, non meum, sed periti cuius libet lectoris sit iudicium. Nam
si hic