575
68 TAVLADANI
per consequens maiori praeditum esse argenti uiui copia quàm reliqua metalla.
Quòd si ita non esset, non adeò libenter cum eo coiret. Vndè fit, ut cum in nullo
aliorum sit tanta argenti uiui copia, quanta in auro, non adeò libenter cum alijs
coalescat, imò nullum aliud in intimas sui partes admittat. Praeterea hoc argu¬
mento constabit maiorem esse argenti uiui in auro copiam, quàm in reliquis me¬
tallis. Causa extensionis & ductilitatis metallorum, teste Gebro, est argentum ui¬
uum. Igitur quaecunque magis abundant argento uiuo subtilius extendentur, & in
tenuiores bracteas ducentur: & quaecunque subtilius extendentur, maiori praedi¬
ta esse oportebit argenti uiui copia. Atqui Gebri testimonio, imò teste ipsa expe¬
rientia, aureum subtilius extenditur, & in tenuiores bracteas ducitur, quàm ali¬
quod aliud metallum. igitur maior erit in eo argenti uiui, quàm in alijs copia. Quòd
si maior argenti uiui, igitur minor sulfuris. Praetere à illa metalla, teste Gebro
cap. 90. facilius in cemento cremantur, quae maiorem sulfuris continent copiam,
quae uerò minorem, difficilius cremantur. Sed inter metalla solum aurum ex ce¬
mento illaesum redit, & incrematum. igitur in auro minor erit sulfuris quantitas,
quàm in aliquo alio metallo. Quòd si minor sulfuris, igitur maior argenti uiui,
Majus enim & minus in eorum numero sunt, quae cum aliquo conferuntur. Ea au¬
tem, quae huius generis sunt, talia dici non possunt (teste Aristotele) nisi colla¬
tione ad aliud facta. Itaque cum omne minus sit aliquo maiori, cum quo confertur,
minus, & omne majus aliquo minori maius, si minor est sulfuris in auro quanti¬
tas profectò aliquà alia re in auro existente, minor sit necesse est. At cum in auro
praeter sulfur & argentum uiuum nihil sit, minor sit oportet, ad quantitatem ar¬
genti uiui, in eo existentis comparata: Et per consequens maior erit in auro argenti
uiui copia. Ex quibus abundè constat, in auro omnium metallorum nobilissimo
minorem esse sulfuris, maiorem uerò arg. uiui copiam, quàm in alio quopiam me¬
tallo. At quoniam superius diximus, in Marte omnium metallorum ignobilissi¬
mo, maiorem esse sulfuris, minorem uerò argenti uiui, quàm in alijs metallis
quantitatem: id nunc probandum superest. Quod ut fiat, sic agemus. Ea metal¬
la maiori censentur esse praedita argenti uiui copia, minori uerò sulfuris, quibus
cum argentum uiuum libentius congreditur, ut patet ex auro, quod solum in ar¬
gento uiuo submergitur. Quocirca cum contrariorum contraria sit ratio haben¬
da, ea metalla merito censebuntur, maiori sulfuris, minori uerò argenti uiui copia
praedita, quibus cum argentum uiuum illibentius compulatur. Atqui, teste Gebro,
imò ipsa experientia, nullum est metallum, cum quo argentum uiuum adeò aegrè
& illibenter coeat, atque cum Marte. Proinde necessariò iudicandum est, Martem
inter metalla ueracissimum esse sulfuris, infoecundissimum uerò argenti uiui.
Proinde cum metallum illud, in quo maior est argenti uiui, minor uero sulfuris co¬
pia, quàm in aliquo alio metallo, sit omnium metallorum nobilissimum, id autem, in
quo opposita est, tam arg. uiui quàm sulfuris portio, sit omnium ignobilissimum,
id certissimum argumentum est, causam nobilitatis metallorum esse arg. uiuum,
ignobilitatis autem sulfur. Quod cùm multis in locis, tum 81. cap. suae Summę Ge¬
ber apertè pronunciauit, his uerbis. Probauimus autem iam ex nostris sermoni¬
bus sulfur cuiuscunque generis, esse corruptiuum perfectionis, solum autem argen¬
tum uiuum esse perfectiuum. Itaque cum argentum uiuum sit causa nobilitatis me¬
tallorum, sulfur uerò ignobilitatis, merito dixit Geber, ea metalla nobilia & per¬
fecta aestimanda esse, quae maximam continent argenti uiui copiam, minimam uerò
sulfuris, qualia sunt aurum & argentum. Et inter reliqua metalla, ea censenda esse
perfectioni uiciniora, quę perfectorum, & nobilium metallorum naturam & condi¬
tionem magis redolent, hoc est, quae maiori abundant argenti uiui, quàm sulfuris co¬
pia: ea uerò à perfectione magis aliena esse, quae minorem argenti uiui quàm sulfu¬
ris obtinent quantitatem. Et hoc est arcanum illud, quod hic docet. Ex quo haec,
quae proxime sequuntur, colligit.
GEBER