575
70 TAVLADANI
pharmaco. At cum Martem omnium metallorum ignobilissimum esse constet
profectò ignobilium metallorum, in melius mutandorum, uim ex Marte ne¬
quaquàm pendere, iudicadum est. Etenim cum alieno egeat auxilio, ut conua¬
lescat, qui fieri posset, ut sibi morbosus, reliquis salubris esse queat, sibi inops
reliqua ditet metalla, sibi infelix, reliqua beare possit? Alioqui necessariò colli¬
gendum esset à metallo, non solùm à nobilitate metallica alieno, sed omnium
alienissimo, uim ignobilium, ad nobilitatem prouehendorum, mutuandam esse.
Quod quàm sit ridiculum, & à ueritate alienum non meum, sed omnium docto¬
rum, imo & in hac parte philosophiae nunquam instructorum, sit iudicium, ue¬
lim. Omnium enim philosophorum mens est, ut Richardus Anglicus, & Arnol¬
dus Villanouanus testantur, cum meliori peius & deterius perficere. Quod sto¬
lidi (ut ait Richardus) sinistrè & praeposterè interpretantes, cum peiori melius
perficere moliuntur. Praeterea, ut causa, quae nobilitat metalla ex Marte depro¬
matur, nónne oportet eam prius Marti inesse? Quod enim in re non est, id in ea,
ut ait Geber, non reperitur. Atqui causa nobilitatem & perfectionem metal¬
lorum efficiens, Marti non inest. Qua igitur arte ex Marte depromi potest?
Quòd si eam Marti inesse audes contendere, prodeat in medium Geber, quem
tibi fautorem polliceris, & hanc nostram litem suo testimonio dirimat. Cuius
haec sunt uerba libri de Inuestigatione inscripti cap. 2.
GEBER.
Cum ergo haec scientia de imperfectis tractet corporibus metallorum, inquan¬
tum ea perficere deceat, in primis circa haec, duo considerauimus, imperfectio¬
nem scilicet, & perfectionem. Circa haec duo nostram fundamus intentionem
De rebus autem perficientibus & corrumpentibus, secundum quod per nostram
inuestigauimus experientiam, hunc librum componimus: quia opposita iuxta
se posita, magis elucescunt. Res autem quae perficit in metallis, est substantia ar¬
genti uiui, & sulfuris proportionabiliter mista, per longam & temperatam deco¬
ctionem in uisceribus terrae mundae inspissata & fixa, cum conseruatione suae hu¬
miditatis radicalis, non corrumpentis ad substantiam solidam, cum ignitione de¬
bita fusibilem, & sub malleo extensibilem producta. Per diffinitionem naturae hu¬
ius perficientis, leuius peruenire possumus ad cognitionem rei corrumpentis.
Et est illa, quae à contrario sensu habet intelligi, uidelicet substantia impura argenti
uiui, & sulfuris, sine debita proportione commista, uel minus decocta in uisceribus
terrae immundae, nec rectè inspissata nec fixa, humiditatem habens combustibilem
& corrumpentem, & rarę substantiae, & porosae, uel habens fusionem sine igni¬
tione debita, uel nullam, nec patiens malleum sufficienter. Primam autem diffini¬
tionem inueni intrusam in his duobus corporibus, uidelicet in Sole & Luna, se¬
cundum cuius libet perfectionem: Secundam uerò in his quatuor, scilicet in stan¬
no, plumbo, cupro, & ferro, secundum cuius libet imperfectionem. Nunc saltem
apertissimo conuictus Gebri testimonio, Bracesche, aut Gebrum abiures opor¬
tet, aut saltem fatearis, ipsam perfectionis metallorum effectricem causam in Mar¬
te minimè inclusam esse. Quod si ita est, profectò iam causa tua cadas, uictoriam
desperes, palinodiam canas, eamque ex Marte promi non posse, in posterum fatea¬
ris necesse est. Quod enim in re aliqua non est, id in ea, teste Gebro, inueniri non
potest: & mutuari ab aliquo, id quod non habet, stolidum est, & à ratione penitus
alienum. Hoc igitur erat arcanum, Bracesche, ex hoc 66. cap. Gebri eliciendum
scilicet aurum & argentum, ob multam argenti uiui copiam, paucissimam uerò
sulfuris, metalla esse perfecta, & per consequens uim ignobilium metallorum
ad perfectionem promouendorum ex his duobus tantummodo eliciendam esse:
non autem ex imperfectis, cum eis à natura denegata fuerit. Quòd si ex imperfectis
erui posset, profectò exijs, quae ad perfectionem propinquius accedunt, eruenda
esset. Atqui Iupiter, teste Gebro, propinquius ad perfectionem accedit, quam
Saturnus,