575
ANIMADVERSIO 71
Saturnus, Saturnus uerò quàm Venus, Venus autem propinquius quàm Mars.
Igitur cum Mars à perfectione omnium alienissimus sit, potius ex Ioue, Sa¬
turno, imò & ipsa Venere elicienda, & effodienda esset, quàm ex Marte. Atqui
ea, quae perfectioni sunt magis uicina, scilicet lupiter, Saturnus, & Venus, hoc
(ut tu in Dialogo tuo testatus es) praestare non possunt: minus igitur id praesta¬
re poterit Mars tuus Bracesche, cum sit à perfectione omnium remotissimus.
Alioqui ex duobus alterum semper confitearis oportet, aut mendosum esse, quod
ait Geber, scilicet Martem à perfectione omnium alienissimum esse, aut id, quod
est ignobilissimum, maiorem obtinere uim nobilitandi, quàm ea quae sunt no¬
biliora. Haec igitur est recta huius loci interpretatio, haec est germana mens
Gebri, hoc est, inquam, arcanum ex hoc Gebri cap. colligendum. Proinde am¬
bae authoritates, abs te ex hoc cap desumptae, corruerunt Bracesche, & ita cor¬
ruerunt, ut nemini in posterum sint negotium facessiturae. At ne quis ex reliqua
partę nuius capite scrupus queat in posterum nasci, nos eam pro uiribus inter¬
pretabimur, & enodabimus, & ita interpretem agemus, ut nihil ex nostro affera¬
Haec est igitur reliqua¬
mus, sed omnia ex Gebro, fidelissimo sui interprete.
pars huius cap. 66.
GEBER.
Aliter autem medicina complente, & defectum supplente, & perfectius atte¬
nuante ad profundum corporum spissitudinem, & sub splendentis fulgoris sub¬
stantia eorundem palliante fuscedinem, se habere contingit. Ex hac enim ma¬
ximè perfectibilis Venus existit, minus uerò Mars, adhuc minus Iupiter, mi¬
nimè uero Saturnus. Ex his igitur repertum est laboris inuestigatione ueri¬
dica ex corporum diuersitate, diuersas inueniri cum praeparatione medicinas.
Alia enim eget medicina durum ignibile, alia uerò molle & non ignibile cor¬
pus. Hoc quidem (id est molle) eget medicina indurante, & inspissante occultum
eius. Illud uerò (id est durum) mollificante, & ad profundum attenuante, & in
sua aequante substantia. Ex his igitur nos expedit ad medicinas transire, &c.
TAVLADANVS.
Haec lectio licet ex se clarissima sit: quoniam tamen hîc audis metalla, quae
prius perfectioni uiciniora dicebantur, hic ordine subuerso dici remotiora, & è
conuerso, posset certè haec pars ultima alicui, in Gebro parum exercitato, ne¬
gotium facessere. Quod ne contingat, nos, quae sit mens Gebri, Deo optimo &
maximo duce, explicabimus. Dixerat superius Geber inter metalla, nobilita¬
tis auri & argenti expertia, ea esse perfectorum naturae uiciniora, & per conse¬
quens ad perfectionem facilius ducilia, quae maiorem argenti uiui, quàm sulfu¬
ris continent quantitatem. Nec immerito: nam si argentum uiuum est causa per¬
fectionis metallorum, sulfur uerò corruptionis, profectò ea metalla iure opti¬
mo censenda sunt perfectioni propinquiora, quę maiorem obtinent argenti ui¬
ui, quàm sulfuris copiam. Et quoniam Iupiter copiosius abundat argento uiuo,
quàm Saturnus, Saturnus magis quàm Venus, Venus autem copiosius quàm
Mars: idcirco superius collegerat Iouem perfectioni auri & argenti uiciniorem,
& ad eam facilius reuocari posse quàm Saturnum, Saturnum quàm Venerem,
Venerem quàm Martem. Quae (inquit) necessariò ita se habent, eo, ex quo per¬
fectio metallorum dependet, & metienda est, considerato, hoc est, si eorum ad
perfectionem accessio ex maiori, uel minori argenti uiui copia expendatur, ut
reuera expendenda est, cum Mercurius author sit perfectionis & nobilitatis me¬
tallorum. At si quis metiri & expendere uellet (inquit) maiorem aut mino¬
rem metallorum ignobilium ad perfectionem accessionem ex diuersis metal¬
lorum qualitatibus, quas natura eis uariè contulit, profectò rem aliter se ha¬
bere contingeret. Ea enim metalla, quae iuxta primam considerationem per¬
fectionis uiciniora censebantur, iuxta hanc secundam considerationem aesti¬