ANIMADVERSIO
73
qualitates,
ueluti
mediocrem
&
temperatam
duritiem,
aut
mollitiem,
aut
lique¬
factionem,
aut
ignitionem,
profectò
si
iuxta
operis
medij
&
minoris
considera¬
tionem
ignobilium
metallorum
maior
aut
minor
ad
perfectionem
accessio
ex¬
penderetur,
ea
metalla,
hac
ratione
habita,
possent
haberi
leuius,
&
facilius
cura¬
bilia,
&
perfectioni
uiciniora,
in
quibus
per
medicinas
primi
aut
secundi
ordinis,
pauciora
essent
ad
palliandam
eorum
ignobilitatem
sarcienda.
Illud
enim,
quod
paucioribus
actionibus
bonitatem
suam
assequitur,
ut
testatur
Aristoteles
libro
2.
de
Caelo
&
mundo,
aestimandum
est
bonitati
uicinius.
Atqui
in
Venere
per
has
duas
medicinas
pauciora
sunt
sarcienda
&
instauranda,
quàm
in
Marte,
&
in
Marte
pauciora
quàm
in
loue,
&
in
Ioue
pauciora,
quàm
in
Saturno.
igitur
si
ex
qualitatibus
per
medicinas
primi
&
secundi
ordinis
sarciendis
aestimanda
esset
metallorum
palliandorum
maior,
aut
minor
ad
fucatam
illam
perfectionem
ac¬
cessio,
profectò
iuxta
hanc
rationem,
Venus
esset
perfectioni
uicinior
habenda,
quàm
Mars,
Mars
quàm
iupiter,
iupiter
quàm
Saturnus.
Quod
autem
in
Vene¬
re
pauciora
sint
sarcienda,
per
has
duas
medicinas,
quàm
in
Marte,
hinc
constat.
Venus
à
natura
dotata
fuit
duritie
&
liquatione
ignitionem
perferente.
Igitur
cum
Venus
haec
duo
iam
à
natura
obtinuerit,
non
erunt
haec
duo
in
illa
sarcien¬
da:
unde
Geber
cap.
31.
suae
Summae,
sic
ait:
Excusamur
itaque
in
Venere
à
labo¬
ribus
indurationis
&
ignitionis
illius.
Proinde
cum
Venus
&
duritie
&
liqua¬
tione
&
ignitione
sit
praedita,
hoc
unum
medicinis
primi
&
secundi
ordinis
su¬
perest
agendum,
ut
genuinam
Veneris
ignobilitatem
tegant,
&
splendore
aureo
uel
argenteo
palliant.
In
Marte
autem
plura
sunt
sarcienda.
Nam
praeter
decora¬
tionem,
seu
ignobilitatis
palliationem,
instauranda
est
in
eo
facilitas
liquationis,
quàm
ei
natura
denegauit,
Veneri
autem
liberalissimè
contulit.
Quòd
autem
in
Ioue
plura
sint,
quàm
in
Marte
sarcienda,
hinc
patet.
Nam
praeter
palliatam
au¬
rei
uel
argentei
splendoris
decorationem,
induranda
est
eius
plus
aequo
mollior
substantia,
quae
durities,
cum
Mars
ea
praeditus
sit,
in
eo
instauranda
non
est.
Et
que
madmodum
in
Marte
acceleranda
&
maturanda
est
liquatio,
ita
in
ioue,
cum
sit
plus
aequo
uelocior,
remoranda,
fraenanda
&
cohibenda
est,
ne
eam,
nisi
prius
ignin
atur,
praestet.
Mars
non
nisi
ignitus
liquescit,
iupiter
ante
liquationem,
igni¬
tionem
non
admittit,
idcirco
in
ioue
ignitio
sarcienda
est,
in
Marte
autem
mini¬
mè.
His
adde,
quod
iupiter
stridore
laborat,
Mars
autem
stridoris
expers
est,
plu¬
ra
igitur
in
loue
quàm
in
Marte
erunt
sarcienda.
At
in
Saturno,
excepto
stridore,
haec
omnia
intensius
quàm
in
ioue
instauranda
sunt.
Iupiter
enim
multò
minus
deformitate
&
spurcitie
laborat,
quàm
Saturnus.
Proinde
cum
splendore
Satur¬
num
antecellat,
natiuae
deformitatis
palliatio
longè
intensius
in
Saturno
sarcien¬
da
erit,
quàm
in
ioue.
His
accedat,
quod
Saturnus
est
longe
mollior
ipso
ioue,
nec
solùmmollior,
sed
ad
nimiam
liquescendi
celeritatem
procliuior,
imò
&
minus
ignit
ionem
sustinet,
quàm
iupiter.
Itaque
cum
haec
omnia
Saturnum
à
perfectio¬
nis
acquirendae
meta
longius
distare
faciant,
quàm
iouem,
profectò
haec
omnia
inten
sius
erunt
in
Saturno,
quàm
in
ioue
instauranda.
Ex
his
igitur
manifestissimè
constat,
in
opere
minori
&
medio,
pauciora
esse
in
Ve
nere,
quàm
in
Marte
sarcienda,
in
ioue
plura
quàm
in
Marte,
in
Saturno
adhuc
plura
quàm
in
ioue.
At
cum
in
opere
minori
&
medio,
ea
metalla
censean¬
tur
perfectioni
uiciniora,
in
quibus
pauciora
sunt
sarcienda,
profectò
si
maior
aut
minor
ignobilium
metallorum,
ad
perfectionem
accessio,
ex
medij
&
mino¬
ris
operis
actione,
pendenda
esset,
certè
Venus
primas
teneret,
Mars
secundas,
Iupiter
tertias,
Saturnus
quartas
&
infimas:
Quod
Geber
cap.
36.
suae
Summae,
his
testatur
uerbis:
Venus
itaque,
ut
narratum
est
in
profundo
suae
substantiae,
co¬
lorem
&
essentiam
auri
praetendit:
malleatur
autem
&
ignitur,
ut
argentum
&
aurum.
Ideoque
hoc
secretum
ex
ea
assumas,
scilicet
quòd
Venus
est
medium
So¬
lis
&
Lunae,
quia
facilè
ad
utrunque
conuertitur,
&
est
facilis
conuersionis
&
pauci
g