575
74 TAVLADANI
laboris. Excusamur itaque in ea à laboribus indurationis & ignitionis. Assumas,
igitur eam prae caeteris corporibus imperfectis in opere minori & medio. Vide
quaeso lector, quàm fidelissimè se ubique Geber interpretetur, hic enim apertissi¬
confirmat, quae hactenus à nobis dicta sunt, scilicet inter metalla ignobilia Ve¬
neri primatum in opere minori & medio deferendum esse, eam scilicet ob causam,
quòd Venus in utroque isto opere minori cum difficultate immutetur, quàm alia
metalla ignobilia. Itaque si maior, aut minor ignobilium metallorum, à perfectione
distantia, ex consideratione minoris, & medij operis aestimanda esset, profectò Iu¬
piter & Saturnus, quae superius ratione arg. uiui, non solùm Marti, sed etiam Ve¬
neri praeferebantur, hic essent postponenda, & ea, quae superius postponebantur,
id est, Mars & Venus, hoc in loco essent reliquis duobus anteponenda. At cum
perfectionis metallorum causa non sint hae qualitates, sed maior arg. uiui copia,
minor uerò sulfuris, ut superius Geber docuit, idcirco ex maiori Mercurij, mino¬
re uerò sulfuris quantitate pendenda, & libranda est horum metallorum maior,
aut minor ad perfectionem accessio. Proinde ea metalla, necesse est, ut censeantur,
perfectioni uiciniora, quae arg. uiui sunt fertiliora, & infoecundiora sulfuris: ea
uerò habenda sunt à perfectione magis aliena, quae sterilissima sunt arg. uiui, &
sulfuris feracissima. Atqui Iupiter (ut superius docuit Geber) arg. uiui copia Sa¬
turnum superat, Saturnus Venerem, Venus Martem, Mars autem sulfuris ubertate
uincit Venerem, Venus Saturnum, & Saturnus iouem. Igitur Mars est omnium
ignobilium metallorum à perfectione alienissimus, minus autem Venus, minus
adhuc Saturnus, & his omnibus minus iupiter. Quocirca inter metalla ignobilia
Iupiter principatum iure optimo sibi uendicat, & propinquius ad perfectionem no¬
bilium metallorum accedit, quàm Saturnus, Saturnus quàm Venus, Venus autem
quàm Mars propinquius. Quod Geber etiam confirmat cap. 35. suae Summae his
uerbis: Est ergo iupiter inter diminuta à perfectione corpora, in radice suae natu¬
rae perfecto magis affinis, Soli scilicet & Lunę. Proinde Bracesche cum Gebri aper¬
tissimo testimonio iupiter sit nobilius metallum Saturno, & Saturnus Venere, &
Venus Marte, & Mars sit omnium ignobilissimus (habita ratione arg. uiui ex quo
metallorum nobilitas pendet, & ponderanda est) profectò uis nobilitandi igno¬
bilia, maiori cum ratione mutuanda esset, non solum à ioue, sed etiam à Saturno,
& Venere, quàm à Marte. Atqui tuipse fassus es in Dialogo tuo, eam uim nobili¬
tandi, nec ioui inesse, nec Saturno, nec Veneri, ideoque ab eis mutuandam non esse.
Necesse est igitur, ut eam Marti, omnium ignobilissimo, minus inesse fatearis, &
eam ex Marte minus depromi posse concedas. Nam si ea, quae magis talia esse ui¬
dentur, talia non sunt, neque id, quod minus. Arcanum igitur nobis à Gebro, in hoc
66. cap. traditum, nihil aliud est, Bracesche, quam ea metalla esse nobilissima, quę ma¬
xima copia arg. uniui, minima uerò sulfuris, praedita sunt, qualia sunt aurum & ar¬
gentum: Inter alia uerò metalla, ea ad nobilitatem auri & argenti propinquius ac¬
cedere, quae magis sapiunt naturam argenti uiui, quàm sulfuris. Quocirca cum hae duae
authoritates, quas tu ex hoc cap. deprompseras, nihil aliud adferant quam interpre¬
tationem à me in authoritatem 30: cap. allatam, intelligere nunc saltem potes, Bracesche,
quàm uerè à me superius dictum sit, ex primae authoritatis germana expositione,
reliquas omnes authoritates tibi è manibus extorqueri, & abs te penitus deficere.
CAPVT IIII.
Hactenus igitur de secunda & quarta, nunc ad tertiam (quae inter eas media
Lest) excutiendam accedamus. Quae quoniam ex ; a. cap. sumpta fuit, ego cap.
integrum adferam, ut lectores facilius intelligant, eam authoritatem de Marte nullo
modo interpretandam esse. Demum quid Geber eo loco sibi uelit, omnibus fami¬
liarissimum reddam. Sequitur 32. cap. Summae Gebri, de Sole siue auro inscriptum.
Attulimus tibi in generali cap. summam de intentionibus metallorum, speci alem
tibi tamen faciemus de unoquoque sermonem. Et primò de Auro. Dicimus ergo
quod