575
ANIMADVERSIO 7
TAVLADANVS.
Id est, si naturam (in ijs subaudi operibus, in quibus arti datum est, eam imitari) no¬
bis imitandam proposuerimus, profectò arte natur simitante metalla ignobilia ad
auream & argenteam nobilitatem prouehemus. in hac tamen parte, (inquit) ars naturae re¬
spondere non potest. Cuius rei (licet eam Geber hîc subticuerit) haec est ratio. Na¬
tura solo aquę abluentis, & caloris concoquentis beneficio utitur, ad ignobilia me¬
talla in aurum uel argentum mutanda, nihilque ab auro uel argento mutuatur, ut igno¬
bilibus metallis auri uel argenti nobilitatem conferat. Ars uerò nisi formam auri effe¬
ctricem ab auro, & argenteam ab argento mutuetur, & reliquis eam metallis adhi¬
beat, nunquam ignobilia metalla (quantumuis abluat, quantumuis decoquat) nobili¬
tare poterit. Quod Geber cap. proximè antecedenti, apertissimè testatur his uer¬
bis. Secundum nostrum magisterium perfectum iuuat, & perficit imperfectum, &
per Deum se inuicem alterant, & alterantur, & se inuicemperficiunt, & perficiuntur.
Non tamen per se tantùm unumquodque (imperfectorum subaudi) perficitur, sine
alterius (subaudi perfecti) adminiculo. Proinde non citra rationem dixit Geber,
nos ea in parte naturam sequi omnino non posse. posteà sequitur ex Gebro.
Aurum quoque est preciosissimum metallorum, & est tinctura rubedinis, quia
tingit, ac transformat omne corpus.
TAVLAD. Hoc est, solum aurum est metallum nobile & numeris omnibus abso¬
lutum. Argentum enim, licet collatione plumbi, stanni, ęris & ferri nobile habeatur,
cum auro tamen collatum ignobile uidetur, ut testatur Geber cap. 33. & 62. suę Sum¬
mae. Quemadmodum enim reliqui planetae ad Solem, totius luminis & splendoris
fontem, comparati, tenebrosissimi uidentur, eadem ratione, cum aurum se habeat ad
reliqua metalla, sicut Sol ad reliquos planetas, eius collatione omnia alia metalla
habenda sunt ignobilia. Nam si argentum ad aurum comparatum ignobile cense¬
tur, quanto magis reliqua metalla, argento inferiora, si cum auro conferantur, cen¬
enda sunt uilia & abiecta? Et quemadmodum Sol est fons ille luminis, à quo & Lu¬
na, & reliqui omnes planetae, lucem & splendorem suum hauriunt, mutuantur, & ac¬
ceptum ferunt: ita aurum est illud, à quo necesse est, ut Luna nostra, hoc est argen¬
tum, & reliqua metalla, nobilissimam auri naturam hauriant, mutuentur & accipiant.
Quod si ab auro, ut hîc Geber palàm testatur, igitur non à Marte, nec ab aliquo
aliorum metallorum: cum eorum nullum sit, quod auri diffinitionem, nec per consequens
eius naturam, sed naturae aureę proprietates sibi uendicare queat. Nam si aliquod re¬
liquorum metallorum hanc auri proprietatem sibi uendicare iure posset, meritò & iu¬
re optimo auri naturam & diffinitionem sibi arrogare posset. Quaecunque enim sunt
eadem proprio, sunt eadem specie, natura, forma & diffinitione. Atqui nullum re¬
liquorum metallorum, auri diffinitionem iure sibi uendicare potest, igitur nec proprie¬
tatem: nam si aliquod reliquorum auri diffinitionem sibi uendicare posset, id aurum
esse necessariò oporteret. Cuicunque enim conuenit diffinitio, eidem quadret diffini¬
tum necesse est. At cum reliqua omnia metalla à forma auri sint aliena, & distin¬
ctam ab auro speciem singula constituant, auri nomine potiri non possunt. Quòd si
auri nomen obtinere non possunt, igitur nec diffinitionem, si diffinitionem obtinere
non possunt, igitur nec naturam auri sibi uendicare poterunt. Quare cum à diffini¬
tione & natura auri sint aliena, igitur & à proprietate auri censenda sunt alienas
proprium enim alicuius infimę speciei, alterius species proprium esse non potest: alio¬
qui proprium non esset cum sua specie reciprocum. Proinde cum speciei auri maximè
proprium sit, teste Gebro, reliqua metalla in aurum uertere, id certè nullius metalli à
forma auri alieni, proprium esse poterit. Meritò igitur primi illi Chrysopoeiae au¬
thores, auro nome Solis per similitudinem, & reliquis metallis reliquorum planetarum
nomina accommodauerunt, cum reliqua omnia metalla per se tenebrosa & obscura
sint, nisi radijs auri illustrentur, ignobilia, nisi ab eo nobilitentur, & egena, nisi ab eo
ditentur. Solum igitur aurum est illud, à quo mutuanda est tinctura aurea, cum ipsum solum
hoc priuilegio à natura sit dotatum, ut reliqua omnia metalla possit mutare in aurum.
g 3