575
ANIMADVERSIO 79
ctarum, acrimonia, forma natiua spoliatur, & genuino humore exhaustus, in cal¬
cem terream, omnis splendoris expertem redit, & in pristinam formam reuocari
non potest. Aurum autem siue ignis tyrannidem experiatur, siue omnium rerum
adurentium, sulfurearum, & rodentium censuram subeat, quacunque tamen incle¬
mentia exerceatur: & licet in calcem, aut in liquorem, aut in glaciem redigatur
semper ex omni conflictu non solùm inuictum, sed etiam illaesum ad pristinam re¬
dit formam. Quòd si carbunculus omnium gemmarum absolutissimum opus, au¬
ro hac in parte cedit, profectò inter lapides nihil erit, quod auro hac in parte re¬
spondere possit. Nunc num sit aliquid inter media mineralia, quod cum auro hac
ratione conferri possit, exploremus. Si quid tale esset inter media mineralia, id
maximè esset talch, quod ab alijs stella terrae dicitur. Nihil enim est in tota me¬
diorum mineralium natura, quod corruptionis aequem sit expers, & quod igni, om¬
nium elementorum potentissimo & inclementissimo adeò potenter resistat, atque
talch. Hoc tamen etiamsi ab igne superari non possit, salium tamen acrimonia in
calcem uertitur, & ad pristinam formam redire in posterum non potest. Aurum ta¬
men, millies in calcem reductum, ad natiuam semper redit formam, per eam actio¬
nem, quam Chymistae reductionem uocant. Igitur inter media mineralia nihil
rit, quod auro hac in parte respondere possit. Superest nunc, ut uideamus, num
in numero metallorum aliquid sit, quod cum auro hac ratione comparari pos¬
sit. At hoc adeò notum est, & uulgatum, ut probatione nulla egeat. Nam licet
aliqua sint metalla, quae rubiginem nunquam experiantur, ut stannum, & plum¬
bum, tamen si plumbum, stannum, aes, ferrum, & ipsum etiam argentum, ce¬
menti, aut antimonij uires experiantur, penitus ablumuntur, & partim in fu¬
mum, partim in scoriam & faecem rediguntur. Aurum uerò, etiamsi millesies mil¬
lies censuram cementi & antimonij subierit, semper inuictum, illaesum, inte¬
grum, incolume, & immortale inde regreditur: nec fieri potest, ut aëris, aut
quae, aut terrae, aut ignis, aut aliculus rei mistae asperitate, natiua illi forma ex¬
torqueatur. Proinde cum in ratione accedendi ad incorruptionem animalia à ue¬
getabilibus, & uegetabilia à mineralibus superentur, & omnia mineralia auro ce¬
dant, & ab eo omnino uincantur, profectò nihil erit in hac inferiori rerum na¬
tura (excepta anima ratione praedita) quod aequè distet à corruptione, & quod
perennitati sit aequè uicinum, ac aurum. Et cum res, quae minus sunt caducae, &
perennitati magis affines, caeteris meritò sint anteponendae, meritò & iure opti¬
mo philosophi reliquis omnibus huius inferioris naturae operibus aurum prae¬
tulerunt. Et quoniam omnis corruptio ex contrariorum inaequalitate, & di¬
stemperamento nascitur, & incorruptionis causa effectrix est contrariorum ae¬
qualitas, & aequilibratio, profectò ea meritò censenda sunt, aequalitati & uero
temper amento magis uicina, quae corruptioni minus sunt obnoxia. Qua ratio¬
ne ducci ueteres philosophi, cum aurum inter haec inferiora à corruptione lon¬
gius abesse experirentur, uno consensu affirmauerunt, aurum omnium inferio¬
rum corporum temperatissimum, & aequalitati propinquissimum esse. Caete¬
rùm cum sentirent, incolumitatis causam esse humorum harmoniam, & aequali¬
tatem, morborum uerò, quibus humanum corpus opprimitur, causam esse eorun¬
dem humorum inaequalitatem, iudicauerunt, eligendam esse rem aliquam, ad ue¬
ram illam temperiem proximè accedentem, ut eius usu humores distemperatim
ad temperiem & aequalitatem reuocarentur, & sublata causa morborum, hoc est
humorum intemperie, effectus eius causae, scilicet morbus quicunque periret,
extingueretur, & occideret. At cum experirentur, nihil esse in hac inferiori na¬
tura quod ad rem medicam pertineat, siue sit è numero animalium, siue uegeta¬
bilium, siue mineralium, nihil, inquam, esse temperamento aequè uscinum ac au¬
rum, affirmauerunt aurum praesentaneum esse omnium aegritudinum antidotum.
Sed quoniam natura mineralium maximè terrea est, unde sit, ut uis eorum mole
illa terrea obruta, ueluti sepulta iaceat, & uires suas ualenter exercere non possit,
g 4