575
80 TAVLADANI
nisi ad tenuiorem naturam reuocetur, & compedibus illis terreis soluatur, idcirco
philosophi aurum attenuandum, & in liquorem ducendum, & liquorem eius per
distillationem à parte terrea densiori, separandum esse iudicauerunt, ut huius liquo¬
ris (quem animae carcere corporis solutae comparauerunt) sua tenuitate quaslibet
corporis humani partes subire ualentis, frequenti usu, humores distemperatos ęquan¬
do, morbos profligarent, & aequatos in eo temperamento fouerent & conseruarent.
Itaque cum aurum sua temperie omnes humores inaequatos, aequare & temperare
possit, & tristitia nihil aliud sit, quàm immoderatae & redundantis atrae bilis effe¬
ctus, non mirum, si aurum inaequatam bilem atram domando, & ad aequalitatem reducendo
eius delet effectum, id est, tristitiam. Et quoniam explosa tristitia, gaudium succedit, non
abs re philosophi dixerunt, aurum animo gaudium & hilaritatem adferre: nec ineptè
aurum Soli comparauerunt, & illud Solis filium esse uoluerunt. Nam quemadmodum um¬
braterrae interdum Lunae splendorem & lucem sua obscuritate nobis subtrahit, & quen¬
admodum nubes ex uapore terreo ortae iucundissimum Solis, suo aspectu omnia ex¬
hilarantis, aspectum nobis subducunt, & aërem tenebrosum reddunt, ita bilis atrę (quę
in elementis terrae respondet) redundantis hęc est natura & conditio, ut sua umbra se¬
renitatem spiritus nostri obscuret, & uapore suo nubes generet, quae sua caligine
aërem corporis nostri, id est sanguinem, atrum, piceum & fuliginosum reddant, & ita no¬
bis omnem lętitiam & gaudium subripiant, & subducant. Et quemadmodum Sol, cum
radios suos exerit, aduentu suo splendidissimo aërem, umbra terrae obtenebratum, se¬
renat, & exhilarat, ita hic liquor aureus suo aduentu, & sua actione aërem nostri
corporis, id est sanguinem, & sanguine tenuiorem spiritum, umbra & caligine uapo¬
gis melancholici obnubilatum serenat, & nubes has atras dissipando, hilaritatem, lae¬
titiam & iocunditatem inducit. Et quoniam nihil est, quòd adeo caniciem & rugosam
senij deformitatem acceleret, atque melancholia, quę spiritus exhaurit, calorem natiuum
sua frigiditate extinguit, & humoris uitalis aerarium absumit, profectò id quod
melancholiam ualenter & citra naturę lęsionem subducit (quale est aurum) non imme¬
ritò dicitur, canitiem & senium remorari: & cum nulla res floridum, iuuenilem & ui¬
uidum coloremmagis foueat, quàm moderatum gaudium, profectò id quod tristitiam
pellit, & gaudium inducit (quale est aurum) meritò dicetur, hominem in uiuido, iuue¬
nili, & florido statu fouere & conseruare. Non me latet, raras, singulares, & uerè
aureas huius liquoris aurei proprietates medicas, apud nonnullos nostrae aetatis
medicos minus authoritatis habere, quàm figmenta poetica, aut aniles fabulas
imò & minus quàm somnia. At cum eas nunquam experti sint, demirer ego huius
modi hominum audaciam & tyrannidem, qui quas libet res sibi ignotas damnare non eru¬
bescant, ac si nihil in rerum natura sit, quod eos lateat, ac si nihil sciri possit, pręter ea
quae ipsi norunt. At dicent, Galenum de hac re nihil penitus scripsisse. Ego uerò res¬
pondeo, non esse mirum, si id nunquam Gale nouerit, nec inde effici, ut non sit uerum.
Licet enim profundissimus naturae scrutator fuerit Gale. homo tamen fuit: proin¬
de multa ignorare potuit, imò & reuera multa in ea arte quam professus est, ignora¬
uit, quae à posteris inuenta nobis tradita fuerunt. Quòd si Galen. Hippocrates, aut
Dioscorides, naturam auri tanquam insalubrem & suspectam damnassent, ferendi & au¬
diendi essent isti: sed cum ex Gale. didicerint, nihil esse citra rationem audendum, nihil
etiam citra demonstrationem tyrannico more dannandum, profectò modestiores & ae¬
quiores in censendis aliorum scriptis esse deberent. Sed hoc unum eos decipit, scili¬
cet, quia adeò religiosi sunt Galeni, ut si quid sit à Gale. non dictum, id admittere
nefas, & piaculum esse arbitrentur. Non damno, quòd Galeni hominis certè diuini
religiosi sint discipuli, sed hoc dico, nimiam religionem abire in superstitionem, imò
& in idololatriam. Idcirco non est, quod adeò strictè iurent in doctrinam Galeni, ut il¬
lius solius adorent, uenerentur, & suspiciant oracula. Quòd si hanc superstitionem
mordicus retinuerint, non minus idololatrię dannandi erunt, quàm hi, qui nullam uocem
pro Latina agnoscunt, quae apud Ciceronem non legatur. Laudo quidem eos, ubi uoces
Ciceroni ingratas explodunt, & dictiones exoticas, monstrosas ac barbariem redo¬
lentes