575
ANIMADVERSIO 81
lentes respuunt, & exibilant: sed quum aliquando uox aliqua ex authore alio Latino
mutuata adfertur, non est, quòd in ea admittenda adeò tetrici, difficiles & supersti¬
ciosi sint. Sed nos his missis ad rem nostram redeamus. Sequitur in textu Gebri.
Frangitur facillimè cum Mercurio, & odore plumbi teritur.
TAVLADANVS. Quòd Mercurius auro coniunctus aurum frangat, attenuet, &
comminuat, huius rei fidelissimi testes esse possunt aurifabri, qui hoc quotidie ex¬
periuntur, ut reliqua metalla inaurare possint, quam non solum actionem, sed maxi¬
mam artis suae partem chymisticis philosophis acceptam ferre debent. Quòd autem
uapore plumbi aurum imbutum teratur, & in pulueren tenuissimum redigatur, id ue¬
rissimum esse experientur omnes, qui ori fictilis, in quo plumbum tenetur liqua¬
tum, aurum in bracteas ductum appenderint, ad uaporem plumbi excipiendum
postea sequitur in Gebro. Non est autem aliquid actu, quod magis in substan¬
tia illi conueniat, quàm Iupiter & Luna.
TAVLAD. Id est, inter metalla nullum est quod actu, hoc est re ipsa, habeat sub¬
stantiam auri substantiae aequè uicinam, aut quod ratione substantiae sit auro magis
mile, quàm Luna & Iupiter. cuius rei haec est ratio: quia cum maxima substantię
auri portio sit arg. uiuum, ea metalla censenda sunt ratione substantiae, auro magis
affinia & magis similia, quae maiori abundant argenti uiui copia. Proinde cum Luna
& Iupiter magis abundent arg. uiuo quàm reliqua metalla, non immeritò dicentur
actu esse auro ratione substantiae uiciniora, & magis similia. postea sequitur in
Gebro. In pondere autem & surditate & imputrescibilitate Saturnus.
TAVLAD. Hoc est, si autem spectes pondus, surditatem, & conditionem putredinis
expertem, & ex his uicinitatem & conformitatem metallorum cum auro metiaris:
profectò cum solum plumbum sit mutum, id est soni expers, reliqua uerò sint sono¬
ra, cum inquam, plumbum reliqua pondere & grauitate longè uincat, & rubiginem
nunquam sentiat, aut putrescat, meritò plumbum, habita harum trium qualitatum
atione, auro uicinius censendum erit. posteà sequitur in Gebro¬
In colore autem Venus, & in potentia quidem magis Venus: deinde Luna,
deinde Iupiter, deinde Saturnus, ultimò uero Mars.
TAVLAD. Id est, at si nec substantiam, nec pondus, necnon tinniendi aut rubigi¬
nis non contrahendae conditionem spectes, sed solum colorem, profectò Venus
erit auro uicinior, cum teste Gebro cap. 36. Venus in sui profundo colorem auri
praetendat, eo quòd sulfur eius actu rubeum est. & cum omnis rubor facillimè re¬
mitti possit, & remissus in citrinum commutetur, & citrinitas sit germanus auri co¬
lor, idcirco si hanc rationem spectes, scilicet propinquam aurei coloris obtinendi
potentiam, profectò Venus censenda erit auro uicinior, quàm Luna, cùm sulfur
Lunae, sit adhuc penitus album, sulfur autem Veneris iam sit rubeum. Sed quoniam
sulfur Lunae magis coctum est, & ad maiorem peruenit maturitatem, quàm sulfui
inouis, quod adhuc crudum est & immaturum, profectò cum sulfur album per inten¬
siorem decoctionem uertatur in rubeum, sulfur Lunae longè facilius ruborem con¬
cipiet, quàm sulfur iouis, & per consequens Luna facilius & citius uertetur in au¬
rum quàm Iupiter: unde fit, ut Luna coloris aurei acquirendi potentia auro si
propinqua magis quàm lupiter. Quòd si hanc ipsam rationem spectes, Iupiter
uicinior erit auro, quàm sit Mars aut Saturnus. Nam cum citrinus color, teste Ge¬
bro cap. 60. & Arnoldo cap. 5. sui Rosarij, oriundus sit ex multo albo, & modico
rubeo, & ex liuido aut fusco (ut ibidem testis est Arnoldus) non fiat transitus ad
citrinum, nisi per candorem interiectum, profectò necesse est, ut Saturnus & Mars
candidiora efficiantur, priusquàm citrinitatem attingere ualeant. Itaque cum can¬
dore ad argenteum uergente, Iupiter haec duo praecellat, facilius quàm illa ad ci¬
trinitatem peruenire poterit, & hac potentia erit auro uicinior quàm sint Mars
& Saturnus. At cum citrinitas, ut superius diximus, filia sit multi candoris &
pauci ruboris, & in Saturno sit magna Mercurij (cuius natura est dealbare) co¬