575
82 TAVLADANI
pia, in Marte uerò minima, idcirco Saturnus facilius quàm Mars citrinum & au¬
reum colorem obtinere & assequi poterit. & sic habita huius potentiae ratione
Mars longè minus uicinus auro censendus est, quàm reliqua metalla.
posteà sequitur: Et hoc est unum de secretis naturae. Et hoc subaudi aurum, non
autem Mars, ut uoluit Braceschus, est unum de secretis naturae in hac arte. Quod ut
facilius intelligi possit, reuocandum est in memoriam, id quod superius primam au¬
thoritatem interpretantes diximus, scilicet perfectionem huius artis mundissimae
substantiae Mercurij ad fixionem deductae, totam acceptam esse ferendam. Et quo¬
niam Mercurius crudus, necmundus, nec fixus est, idcirco priusquàm author per¬
fectionis huius artis esse possit, substantia eius mundanda est, & per successiuam,
sublimationem ad fixionem ducenda, ut ex Gebro superius docuimus. At cum Ge¬
bri testimonio, Mercurius ad fixionem ritè deductus, metallum euadat: unde & liqua¬
tionem metallicam pręstat: & ritè purgatus, mundissimum & nobile pariat metallum
profectò Mercurius purgatus, & ad fixionem ductus, aliud nihil esse posset, quàm
aurum, aut argentum, cum praeter haec duo nullum metallum sit mundum. At cum na¬
tura, nostri miserta, hac in parte nobis insudarit, & purissimam Mercurij substantiam
fixione praeditam nobis porrexerit, candidissimam equidem in Luna ad Lunam, citrinam
uerò in Sole ad Solem, idcirco superius notum fecimus, haec duo metalla esse duo il¬
la naturae in hac arte secreta, id est, esse duos illos secretos lapides semie labora¬
tos, in quibus natura tanquam in duobus scrinijs arcanum huius artis, tam album,
quàm rubeum inclusit & reposuit. Sunt igitur haec duo metalla, duae illae arcanae na¬
turae arcae, in quibus natura formam cum auri, tum argenti effectricem recondidit.
Quam ob causam Geber hic ait, aurum esse alterum arcanum naturę in hac arte. Quod
ut apertius esset, dixit superius in hoc ipso cap. aurum esse preciosissimum metallo¬
rum, & tincturam rubedinis, quia tingit, ac trantformat (in aurum subaudi) omne
aliud metallum: & sequenti cap. ut indicaret Lunam esse alterum naturę in hac arte
arcanum, dixit, Lunam esse candoris, subaudi argentei, tincturam. Sed quid ego
hoc in loco me torqueo, cum nemo sit, qui hunc locum ad aurum pertinere, & de
eo solo interpretandum esse non uideat? Nam si id de Marte interpretandum es¬
set, quis est, qui non fateatur reliquam & postremam huius cap. partem de eodem
marte interpretandam esse? scilicet quod cum marte misceantur & figantur spiri¬
tus maximo ingenio, quod non peruenit ad artificem durae ceruicis. At hanc par¬
tem non marti, sed uni auro uendicandam & deferendam esse, testis est Arnoldus
Villanouanus, cap. 5. sui Rosarij minoris. Quòd si haec posterior sententia ad aurum
pertinet, & anterior ad aurum referatur, necesse est. Hęc igitur, quam attulimus,
est germana & aurea huius loci interpretatio, Bracesche, haec est mens Gebri, hoc
est arcanum huius artis hactenus tibi ignotum, quod si ad martem, ut tu uoluisti per¬
tineret, poteras tu iudicare, Gebrum non adeò parum cordatum fuisse, quin illud in
cap. martis aut repitiuisset, aut saltem dicendum eousque distulisset, ne quis forsitam sibi
imponeret, & id non de marte, sed de auro in cap. auri dictum esse suspicari posset.
CAPVT V.
Satis de quarta diximus, nunc ad quintam gradum faciamus. Quinta uerò authori¬
tas, abs te è cap. 88. desumpta, hęc est: Scripsit Geber cap. 88. suae Summae, post¬
quàm egisset demarte, haec uerba: Per hoc igitur artificis dilatatur industria, ad
cuiusque corporis ueram rectificationem. Quam sententiam tu sic exponis, per hoc, id
est per martem, artificis dilatatur industria, ad cuiusque corporis metallici rectifica¬
tionem. Quae authoritas cum in tuam rem nil faciat, non possum ego non admirari, quid
tibi de ea ausus sis promittere, imò locus hic adeò est apertus, familiaris & clarus
ut nullo egeat interprete: attamen ne tume pusillanimitate aliqua id dixisse inter¬
preteris, faciam ego, ut omnes breui intelligant, hoc ad martem referendum non esse, imò
nec referri usquam posse. Geber postquàm medicinarum, quibus ignobilia metalla
in meliorem conditionem mutantur, confectionem docuisset, tandem artes, quibus me¬
tallorum