575
84 TAVLADANI
ciens, ut aurum & argentum illęsa ex cineritio regrediantur, reliqua uerò in eo pereant,
& absumantur, licet alia tardius, alia citius, tandem sic ait: Per hoc igitur artificis
dilatatur industria, ad ueràm cuiusque corporis rectificationem, si rectè eius, quod
diximus, efficaciam nouerit. Quod idem est, ac si dicat: Si artifex, haec, quae à nobis
in hoc capite tradita fuere, probè intellexerit, id est: si intellexerit, quae sit causa,
quare alia metalla hoc examen sustineant, alia uerò non sustineant: & quę sit cau¬
sa, quare alia citius in eo pereant, alia uerò non aequè cito deleantur, si inquam,
horum omnium causas, a nobis hîc traditas probe norit, profectò intelliget, quid
singulis desit, quid in unoquoque sarciendum sit, & quid in eis instaurari debeat,
ut cineritij examen ualenter sustinere queant: Poste à sequitur in textu Gebri.
Si uerò fantasticè super illud intellectum contraxerit, nihil ex eo ueritatis ag¬
noscet: hoc est, si id, quod docuimus hoc in capite, perperam intellexerit, & scri¬
pta nostra in alienum sensum detorserit, nunquam in telliget, qua arte ignobilia
metalla ad hunc perfectionis gradum sint promouenda. Haec est igitur huius lo¬
ci recta & non obliquam, facilis, & minimè coacta interpretatio, Bracesche, qui lo¬
cus se ade ò apertè prodit, ut me etiam tacente, ab omnibus intelligi possit. Pro¬
inde ad sextam authoritatem excutiendam accedamus, quae si tibi non magis fauerit
quàm superiores, parum certè fauebit. At quantum tibi prodesse queat, uideamus.
CAPVT VI.
Sexta igitur authoritas, quam tu adfers, haec est. Geber cap. 63. suae Summae.
Spostquàm de Marte pluribus egisset, tandem hoc epilogo cap. illud clausit.
Laudetur igitur benedictus, & gloriosus altissimus, qui creauit illud, deditque illi
substantiam, & substantiae proprietates, quas non contingit ullam rem aliam in
natura possidere, ut in illa possit inueniri haec perfectio, per artificium aliquod,
quam in illo inuenimus potentia propinqua. Ipsum enim est, quod ignem supe¬
rat, & ab igne non superatur, sed in eo amicabiliter requiescit, eo gaudens.
Quem locum (cum Martem ab igne superari, & aduri animaduerteres) ad Mar¬
tem referre ausus non es, sed ad ignobilissimum Martis excrementum referen¬
dum esse docuisti. At faciam, ut intelligant omnes, hunc locum non Marti, aut
ius uili excremento, sed soli argento uiuo uendicandum esse, & de hoc solo in¬
terpretandum. Quod ut familiarissimè intelligi possit, sciant lectores Gebro
hunc finem in eo cap. propositum esse, ut Martis genituram doceat. Quod ubi
egit: quoniam Mars prae caeteris metallis sulfure fixo abundat, docet quę sit con¬
ditio sulfuris fixi, & quae sit conditio Mercurij fixione praediti, & horum duo¬
rum naturam per antithesim comparat. Ex qua collatione tandem colligit, cau¬
sam ignobilitatis & corruptionis metallorum, sulfuri adscribendam esse, cau¬
sam uerò nobilitatis metallorum soli Mercurio acceptam esse ferendam, & so¬
lum Mercurium totius nobilitatis, & integritatis metallicae, authorem esse cen¬
sendum. Primò igitur Martem ex pauco argento uiuo, eoque terreo, liuido, & fi¬
xo, & ex multo sulfure terreo, immundo & fixo, oriundum esse scribit. Et quòd
magna sit sulfuris fixi, modica uerò Mercurij in Marte copia, hac ratione confir¬
mat. Conditio sulfuris fixi, est liquationem metallorum impedire, remorari, &
prohibere. Igitur ea metalla censenda sunt multo sulfure fixo esse praedita, quae
tardę, & difficilis sunt liquationis. Atqui Mars omnium metallorum tardissimè
liquescit, & difficillimè omnium conflatur, proinde colligendum est, Martem om¬
nium metallorum sulfure fixo refertissimum esse. Quòd sulfur fixum liquatio¬
nem remoretur, & impediat, sic docet. Sulfur nunquam figitur, nisi calcinetur,
calcinatum autem siccissimum euadit, & omni humore per calcinationem ex¬
hauritur. Atqui humidum est causa liquationis. Igitur sulfur fixum cum sit ari¬
dissimum, non solùm eam praestare non poterit, sed etiam impediet. Nam cum
siccum humido penitus opponatur, & humidum sit causa liquationem metalli¬
cam efficiens, necesse est, ut sulfur fixum, quod est siccissimum, oppositum pariat
effectum: