575
86 TAVLADANI
oportet. Et cum haec Mercurij substantia, munda & fixa, in solis inueniri possit
metallis, imò sit metallum, ut superius ex Gebro docuimus, profectò necesse est, ut
sit aut in Saturno, aut loue, aut Venere, aut Marte, aut Luna, aut Sole. Sed Mercu¬
rius Saturni & Iouis immundus est, & propemodum crudus (ut Geber tel ac) nec
ignis saeuientis impetus sustinere potest. Igitur non erit in illis. Praeterea Mercurius
Veneris & Martis, licet quodammodo sit fixus, tamen pollutus est, atque coinquina¬
tus, imò & ab igne tandem expugnatur. igitur nec in istis erit. Quòd si in metallis
est, & in nullo dictorum quatuor reperiatur, superest, ut solis insit metallis nobili¬
bus, & perfectis, auro scilicet & argento. Nec mirum si in istis duobus perfectis tan¬
tum modo reperiatur, cum huiusmodi Mercurius mundus, & fixus sit causa perfe¬
ctionis metallorum nobilium. Cum igitur hic Mercurius sit author nobilitatis metal¬
licae, & haec duo aurum scilicet & argentum, sint metalla nobilia, profectò necesse
est, ut in illis reperiatur & existat: alioqui essent ignobilia. Itaque necesse est, ut de
Mercurio in his duobus metallis existente, hunc locum interpretemur, cum haec so¬
la in igne libenter conquiescant, & commorentur. At dicet Braceschus, stercus illud
ferreum, in naturam uitri coerulei redactum (quod ille scripsit eligendum) in igne sem¬
per inuictum durare, & ab igne minimè expugnari posse: Ideoque hunc Gebri locum
meritò sibi uendicare. Sed age quaeso, Bracesche, quomodo tandem efficies, ut hoc
tuum excrementum cum uerbis Gebri cohaereat? estatur ubiq Geber paucitatem
arg. uiui mundi & fixi esse causam ignobilitatis metallorum, ideoque arg. uiuum mun¬
dum & fixum in eis multiplicatum, causam nobilitationis eorum necessariò fu¬
turam. Vnde etiam colligit, medicinam ignobilia metalla nobilitantem ex Mercurio
mundissimo, & penitus fixo conficiendam esse. At cum illud ferri excrementum in
uitrum redactum (quod tu scribis eligendum) metallicum esse desierit, & argento uiuo
penitus exhaustum, in uitrum abierit, qui poterit ex eo confici metallorum in melius
mutandorum medicina? Quod autem argento uiuo penitus exhaustum sit, hinc patet.
Argentum uiuum est causa liquationem in metallis efficiens. Atqui haec faex Martis uitrea,
liquationis metallicae omnino expers est, & nullam aliam reddit liquationem,
quàm uitream. Proinde necessariò iudicandum est, hanc faecem argento uiuo penitus spo¬
liatam esse. Quòd si argento uiui expers est, profectò medicina ignobilium metallorum
esse non poterit. Siquidem haec medicina ex argento uiuo mundo, & fixo conficienda
est. Et cum hic locus ad causam perfectionis metallorum effectricem, hoc est ad arg.
uiuum mundum & fixum pertineat, profectò ad saecem illam Martis pertinere nul¬
lo modo poterit. Est igitur hic locus de solo Mercurio fixo, in igne libenter commo¬
rante, tripudiante, & sibi congratulante, interpretandus, Bracesche, qualis Mercu¬
rius solis inest nobilibus metallis, hoc est auro & argento. Et cum solus Mercurius
fixus in igne ouans, & triumphum agens, ex hoc Gebri testimonio, sit causa nobi¬
litationis metallorum ignobilium, & is soli auro & argento insit, necesse est, ut eum
ex his duobus fontibus hauriat, quicumque medicinam ignobilium, ad auream uel ar¬
genteam nobilitatem promouendorum sibi proponet conficiendam. Quòd si secus
fecerit, saxum perpetuò cum Sisypho uoluet, nec optato fine, quoad uiuet, potie¬
tur. Satis de sexta authoritate diximus, Bracesche: nunc quae nam sit septima
abs te citata, uideamus. Septima haec est.
CAPVT VII.
Scripsit Geber cap. 32. suae Summae haec uerba. Calcinatur autem aurum, & soluin¬
tur sine aliqua utilitate: & cap. 33. haec uerba. Calcinatur si siliter argentum, & sol¬
uitur cum magno labore, & sine aliqua utilitate. Quibus duobus locis tu in confi¬
mationem opinionis tuę sic uteris. Omnium philosophorum consensu & uffra¬
gio, metallum illud, ex quo formari debet Elixir, est in calcem redigendum, & postea
in liquorem resoluendum. Atqui Geber hîc docet, aurum & argen. siue in calcem re¬
deant, siue etiam in liquorem resoluantur, nullam adferre utilitatem. Proinde hoc ar¬
gumento satis constat, neque ex auro, neque ex argento ditissimum illud Elixir confici
posse.