575
88 TAVLADANI
fuerit. Inuenitur enim illud mundius hoc modo, quàm alio quopsam praeparationis ge¬
nere. Vide igitur, Bracesche, quomodo Geber metalla ignobilia in calcem reducit,
& è calce in liquorem reuocat, ut ea reddat, quantum fieri potest, mundissima. Corpo¬
ra autem nobilia, qualia sunt aurum & argentum, cum huiusmodi sordibus non sint co¬
inquinata, hac pręparatione non indigent. Itaque si hunc calcinationis & solutio¬
nis finem, & usum consideres, frustra aurum & argentum, ut Geber ait, calcinantur, &
soluuntur. cum harum sordium, quibus reliqua metalla laborant, & per calcinatio¬
nem atque solutionem expurgantur, sint expertia. Et haec certè fuitmens Gebri. At si
calcinationis secundum usum consideres, scilicet ut res calcinata facilius in liquorem
redeat, quò tenuior euadat, & naturam corpoream, torpentem, & ponderosam, cum na¬
tura spirituali commutet, profectò si hunc, inquam, usum consideres, non absque utilita¬
te, hęc duo metalla calcinantur & soluuntur. Quod Geber cap. 2. libri de Inuestiga¬
tione inscripti, his uerbis testatur. Hac autem praeparatione, (id est, calcinatione & so¬
lutione in priorem finem spectante, quae solis conuenit imperfectis,) non egent corpora
perfecta, (cum non sint polluta subaudi) sed tali praeparatione indigent (hoc est in eum
finem calcinantur & soluuntur) ut partes illorum per eam magis subtilientur, & à corporali¬
tate sua ad spiritualitatem reducantur fixam. Cuius (subaudi praeparationis perfecto¬
rum corporum per calcinationem & solutionem) intentio est, ut ex eis fiat corpus spiri¬
tuale fixum, hoc est, multò magis attenuatum, quam esset prius. Quae postquam erunt suffi¬
cienter pręparata (hoc est per calcinationem & solutionem attenuata) erunt apta, ut de
eis Elixir album, uel rubeum fiat magnum. Quod reperit cap. 10. eiusdem libri, his uerbis.
Perfecta uerò corpora non egent praeparatione (id est calcinatione & solutione)
quantum ad perfectionem, (id est ut fiant perfecta) cum perfecta sint, sed ut magis subti¬
lientur & artenuentur, talis eisdem pręparatio adhibenda est. Accipiatur Sol in laminas te¬
nues productus, & ponatur cum sale communi optimè praeparato in uase calcina ionis,
& collocetur in furno, calcinando bene per tres dies, uel donec totum subtiliter fuerit
calcinatum: deinde extrahatur, & multum bene teratur, tritum cum aceto lauetur, & deficcetur
ad Solem, postea teratur bene cum medietate sui salis ammoniaci mundi, & ponatur ad
dissoluendum, donec totum fuerit beneficio salis ammoniaci, in aquam clarissimam dis¬
solutum. Et idem, inquit, age in Luna. Vide quęso, Braceschen, quam fidelissimè se ubique
Geber interpretetur, & quam facilè ex ijs, quae adduxi, intelligi possit, quid sibi uelit
locus ille, abs te proximè citatus. Nam si tu calcinationem, & solutionem ad primum usum
referas, id est, si in eum finem utaris, ut metallorum sordes aboleantur, id fiet cum magno
labore, & citra aliquam utilitatem in Sole & Luna, cum haec sint metalla munda. & sor¬
dium expertia. At si secundum usum spectes, ea erunt calcinanda & soluenda, scilicet
ut attenuentur, & attenuata in Elixir mutentur. Ratio autem, ob quam aurum & arg. in Eli¬
xir mutari non possunt, nisi prius attenuentur, patet ex cap. 53. Summae, ubi Geber
ait, corpora, quoad han substantiam corpoream, densam & compactam retinuerint,
arg. uiuum in proiectione retinere non posse: unde colligit ea esse attenuanda his uer¬
bis. Subtilioris ergo substantiae & liquidioris fusionis medicinam illam esse oportet,
quam sint corpora. Nec solùm ut argenti uiui retineant, attenuanda sunt, sed etiam ut metalla
ignobilia transmutent, transmutare enim non possunt, nisi ingrediantur. Nam quod non in¬
greditur, seu quod non penetrat, non alterat, & quod non alterat, minus etiam transmutat. Pro¬
inde ut metalla nobilia transmutare possint ignobilia, necesse est, ut uim alterandi
prius assequantur. Alterare autem non possunt, nisi penetrandi acumen prius obtineant.
At penetrare non ualent, nisi prius attenuentur, & attenuari nequeunt, nisi in liquorem
resoluant. Et quo facilius in liquorem redeant, prius in calcem reuocantur. omnis enim
res calcinata facilius in aquam resoluitur, teste Gebro cap. 64. Et haec est causa, pro¬
pter quam nobilia metalla calcinantur, & soluuntur. Ex superioribus igitur satis pa¬
cet, Bracesche, quid sibi uelit Geber cap. 32. & 33. ubi ait, aurum & argentum calcinari
& solui citra aliquam utilitatem. Quae uerissima esse ex Gebro docuimus; nec ta¬
men ullo modo impedire, quin aurum & argentum sint illa metalla, ex quibus au¬
reum & argenteum Elixir est conficiendum.
Finis primi libri.