575
ANIMADVERSIO 89
SECVNDVS LIBER Cap. I.
SVPEREST nunc ultima illa authoritas, qua te ego armaueram, excu¬
tienda, Bracesche, quo in loco quid sibi Geber uelit, faciam, ut facilè
assequaris. Nónne ab ipso philosophię fonte Aristotele hausisti, ni¬
hil generari aut fieri posse, citra formam materiae compulatam? Scio
Aenim te nosse, materiam impotentem esse, ut se è potentia ducat in
actum, citra formae beneficium, nosti etiam formam non in se, sed in sola materia ge¬
nerare posse. Proinde cum haec sint essentialia cuiuslibet rei generandae principia,
profectò lapis philosophicus, nobis naturae sopitae excitatoribus generandus,
his duobus principijs carere non poterit. Non posset enimnatura suis principijs
destituta, hunc thesaurum nobis parturire. Proinde necesse est, à nobis haec prin¬
cipia assumi, eaque sunt nobis exterius tantùm agentibus, naturae rerum omnium
parenti affabrè committenda. Quae nam igitur haec sunt lapidis philosophici prin¬
cipia? quaenam forma, aut quae illius est materia? Profectò, Bracesche, si intelli¬
gere possumus, quid sit in hac arte fermentum, facilè assequemur, quae sit elixi¬
ris generandi forma, & quae sit eius materia. Nam cum fermenti proprium sit
gere, fermentare, ac informare, pastamque sibi assimilare, & hae etiam sint formae
proprietates, profectò quod in hac artè fermenti conditionem sibi uendicat, id
elixiris generandi formam esse, necesse est. Cum igitur fermenti, utpotè uicem
formae subeuntis sit agere, informare, ac fermentare, & omnium, teste Aristotele,
agentium naturalium finis sit, assimilare sibi passum in qualitate, aut substantia,
hinc necessariò colligendum est, quale fuerit fermentum, talem fermentatione
euasuram pastam, qualis fuerit forma, talem informatione futuram materiam.
Itaque si ferrum, ut tu uis, esset elixiris generandi forma, siue fermentum, oporte¬
ret reliqua metalla pastae fermentandae, seu materiae informandae, rationem subi¬
re. Quale igitur erit fermentum, hoc est Mars tuus, talia sunt tandem euasura re¬
liqua metalla, scilicet ferrea. Forma enim ferri, nihil aliud in materia metallica
generare potest, quàm ferrum. At cum finis chymisticae artis sit chrysopoeia, &
argyropoeia, id est ignobilium metallorum in auream, uel argenteam formam
reuocatio, non possumus tergiuersari, non possumus manus huius ratio cina¬
tionis euadere, non possumus, inquam, nos ab ea explicare, Bracesche, quin au¬
rum aurei, argentum elixiris argentei generandi formam, & fermentum esse, uel
nolentes fateamur. Vnde recte Morienus, inquit. Sicut pastae fermentum pasta
est, ita auri fermentum aurum est. Quod Geber ipse palàm promulgauit cap. 10.
libri de Inuestigatione inscripti, his uerbis. Aurum hoc modo in aquam resolu¬
tum, est fermentum ad elixir rubeum, preciosum & uerum corpus spirituale fa¬
ctum. Et cap. II. ubi de Praeparatione Lunae agit, sic inquit, Subtiliatur autem argen¬
tum & attenuatur, & ad spiritualitatem reducitur, per modum iam dictum. Ergo
per omnia fac in ipsius Lunae subtiliatione, sicut de Sole fecisti, & aqua Lunę dis¬
solutae est fermentum ad elixir album, spirituale factum. Quòd si aurum elixiris
rubei fermentum est, & argentum elixiris albi, oportet horum duorum fermento¬
rum pastam fermentandam esse reliqua metalla. Si aurum & argentum formae con¬
ditionem sibi uend icant, necesse est, ut reliqua metalla materiae uices gerant. Quam
rationem ne quis contemnat, illustrabo ego eam authoritate Lulli apertissima: cu¬
ius hęc sunt uerba in tertia Distinctione, de quinta Essentia capite inscripto, De
alijs sex principijs figurae S.
Item S. id est Saturnus, T. id est, Iupiter, V. id est Mars, X. id est Sol, Y. id est
Luna, Z. id est, Venus: sunt principia posita in hac figura S. per quę habet artista
cognitionem huius artis, quod ipsa sunt res, seu substantię, de quibus oritur illud
(forma subaudi & materia) de quo Q (id est lapis) componitur. Quaedam illorum
habent se materialiter, alia uero formaliter. Quae se habent materialiter, sunt S. id
est Saturnus, T. id est Iupiter, V. id est Mars, & Z. id est Venus, quodlibet per se,
h 3