575
ANIMADVERSIO 93
tur, & alteratio semper naturam agentis sapit, & redolet. Et quotiescunque id quod
antea patientis uices gerebat, ita disponitur, ut in id ualenter agere possit, à quo
prius patiebatur, necesse est alterationem naturae agentis respondere, & conformem
esse. Quocirca si ignobilia metalla ad patiendum disposita, actione auri uel arg.
ad agendum ritè dispositi immutantur, necesse est, ab ignobilibus metallis, ad agen¬
dum affabrè dispositis, metalla nobilia ad patiendum disposita immutari. Quòd autem
ignobilia metalla non minus ad agendum, quàm patiendum, & quòd nobilia non mi¬
nus ad patiendum quàm agendum, pro arbitrio artificis flecti, & inclinari possint,
hinc constat. Nam cuicunque rei actio contingit, eidem passio contingere potest, & è con¬
uerso: substantia enim teste Aristotele, susceptibilis est contrariorum, & contraria
circa idem subiectum uersantur, & eidem subiecto uicissim insunt, à quo se mutuò ex¬
trudunt. Quae cum ita sint, constat ignobilia metalla non minus mutare, quàm mu¬
tari posse. Vnde Lullus sagacissimus, & profundissimus naturae scrutator, non
contentus transmutatione metallorum in aurum, coegit naturam, à supremo metallicę
nobilitatis fastigio, id est ab auro, pedem referre, & retromeare usque ad ignobilis¬
simam & infimam, inter metalla, plumbi naturam, & gloriatur se metamorphosim So¬
lis in Saturnum, primum (quod sciatur) expertum. At cum finis omnium chymista¬
rum sit, iguobilia metalla ad nobilitatem auream, uel argenteam promouere, inde col¬
ligendum est, pro fermento Elixiris aurei aurum, pro fermento autem Elixiris argentei
eligendum esse arg. Quòd si ijs nondum contentus es rationibus, Bracesche, interro¬
ga Lullum, & dicet tibi in minori Apertorio, Fermentum lapidis albi est arg. & ru¬
bei aurum, sine quibus fermentis non fit Sol, neque Luna. Interroga Auicen. & di¬
cet tibi: Sulfur illud perfectum, quo in hac arte indigemus, non inuenitur super terram,
nisi quautum existit in his duobus perfectis metallis, Sole uidelicet, & Luna. Ideo,
inquit, ista duo corpora subtiliter praeparamus, ut sulfur & argentum uiuum de illa ma¬
teria habeamus super terram, de qua aurum & argentum sub terra efficiebantur. Ipsa nanque
ait, sunt corpora lucentia, quibus insunt radij, tingentes caetera metalla albedine, &
citrinitate uera. Itaque nisi aurum & argentum uiderem, inquit (hoc est, nisi natura artis mi¬
serta, nobis aurum & argentum generasset) crederem alchymiam non esse artem, (id est
desperarem de fine alchymię): Nam cum finis chymisticae sit ex metallis ignobilibus
aurum uel argentum efficere, & forma auri effectrix soli auro, argenti uerò soli argento
insit: unde quaeso eas formas ars mutuaretur, si his duobus metallis nobilibus or¬
bata esset? Interroga Arnoldum, & dicet tibi: Fermentum auri, aurum est, & argenti
argentum, & non sunt alia fermenta super terram. Interroga Platonem, & dicet tibi, Om¬
ni argento inest sulfur album, quo egemus: & omni auro inest nostrum sulfurru¬
beum. Interroga Pythagoram, & dicet tibi, Aurum, aureum, argentum uerò, argenteum
tribuit colorem. Consule Augurellum, & dicet tibi: In auro sunt semina auri, & in
argento argenti. Consule Richardum Anglicum, & dicet tibi: Quae seminauerit ho¬
mo, haec & metet. Ergo si stercus seminauerit, inquit, nihil aliud metet, quàm ster¬
cus. Semina igitur aurum & argentum, inquit, ut ferant tibi fructum aureum & argen¬
teum, quia haec sola id praestare possunt, & est illud quod quaerimus, & nulla alia
res mundi. Consule Morienum, & dicet tibi: Ne commedas de filio, cuius mater men¬
struum patitur, quia leprosus esses, & tu & opus tuum: sed commede de carne pin¬
guiori, & habebis aurum & argentum, quantum uolueris. quae uerba Arnoldus
in Rosario maiori, sic interpreratur: Ne commedas de filio, cuius mater menstruum
patitur, id est, ne assumas ignobilia & leprosa metalla pro fermento, siue forma
Elixiris, sed utere carne mundiori, id est auro, inquit, & arg. Consule iterum Morie¬
num, & dicet tibi: Sicut fermentum pastę, pasta est, ita fermentum auri, aurum est. Con¬
sule authorem minoris Rosarij, à Petreso unà cum operibus Gebri excusi, dices
tibi: Verissima tinctura albedinis, est sulfur albissimum ex Luna depromptum & per¬
fectissima tinctura rubedinis, est sulfur rubicundissimum è Sole extractum. Interro¬
ga Calid philosophum Ysid filium, & dicet tibi: Aurum non potest tingi, nisi cum auro.