575
ANIMADVERSIO 95
iam dictis metallis: quia simile producit simile in natura, & naturaliter & artifi¬
cialiter. Nam aurum ita est principium omnibus aurificantibus necessarium, sicut est
ignis ignificantibus. Qui enim aliquid ignificare uult, non quęrit aquam uel plan¬
tam, sed ignem, qui est principium ignificationis. Igitur fili, si quis uult aurificare
non quaerat metaphoricè sulfur, alumen, aut ammoniacum (& si opinionem tuam
sensisset, adiecisset, nec stercus ferreum, sed id tacuit ea ratione, qua Solon legem in
parricidam olim non tulit) sed quaerat aurum, inquit, quod est principium aurifica¬
tionis. & sic suo modo de argento est dicendum. Non est ergo considerandum fili,
quod tinctura lapidis philosophorum componatur, praeterquàm ex auro & argen¬
to, & qui aliter considerat, non habebit optatum, inquit. Age nunc quaeso, Bra¬
cesche, & his te explica Lulli compedibus aureis, si potes, quibus adeo arctè uin¬
ctus teneris, ut quamuis te millies in Protheum uertas, nunquam tamen elabi possis,
quin metaphoricam interpretationen tuam à ueritate alienam esse, uel nolens fatearis.
Eant nunc, & Bracescho, si possunt, opem ferant, qui uolunt aurum & argentum
philosophis metaphorica esse, & negant tincturam lapidis aurifici ex auro mine¬
rali, argentifici ex argento effodiendam, & promendam esse. Quae perniciosa opi¬
nio, scilicet omnia hac in arte per metaphoram scripta esse, est illa Charybdis Bra¬
cesche, quae non te solùm, sed innumeros alios hoc mare chymisticum tranantes
olim pessundedit, & quotidie naufragio perdit. Haec est illa uenefica Circe, quae
non solùm rudes & imperitos, sed multos etiam Apuleios quotidie in asinos mu¬
tat. Haec est illa Saga Thessalica, haec illa est Medea, quae meo tempore permultos
non mediocris doctrinae uiros, adeò excaecauit, & dementauit, ut eorum alij sibi
persuaserint formam auri & argenti effectricem à plantis mutuandam, alij ex igno¬
bilibus animalium excrementis, ueluti ex sanguine menstruo, spermate uirili, imò
& ex ipso stercore humano eruendam esse. Vnde uersus ille:
"Qui quaerit in merdis secreta Philosophorum,
Expensas perdit, &c."
A qua pestilenti opinione, ut omnes sibi in posterum caueant, tanquam ab in¬
elementissima uoragine, ego eam mihi indicandam esse duxi.
CAPVT V.
At dicet quispiam fautor huius opinionis, Cornelius Arippa [sic] testatur cap. 14. primum
sui libri de Occulta philosophia, se forma auri usum, nec tamen plus auri eam
sibi in proiectione reddidisse, quam erat primum illud auri pondus, ex quo formam illam
deprompserat. Fateor Agrippam id scripsisse, & do etiam expertum esse, sed id tibi respon¬
deo, quod Geber supponentibus artem in spiritibus respondebat, scilicet Agrippam non
ea omnia tunc sciuisse, quae circa hoc negotium erant scienda. Ideoque licet id non potue¬
rit assequi Agrippa, non tamen hîc consequitur rem ita non habere, quod etiam docet
Agrippa, his uerbis. Quod tamen alio fieri posse artificio non inficior, inquit. Vn¬
de perspicuum est, hanc obiectionem nullius esse ponderis aut momenti. Sed insurget
alius quispiam, & dicet: Elixir philosophicum promittit se posse omnia ignobilia
metalla in aurum & argentum uertere. Atqui, teste Arnoldo cap. 8. sui Rosarij mino¬
ris, aurum & argentum uulgaria id minimè possunt praestare: quia si perfectionem
suam reliquis communicarent, ipsa imperfecta remanerent, eo quòd non possunt tin¬
gere, nisi in quantum se extendunt: quoniam eorum perfectio simplex est. Igitur aurum
& argentum uulgaria non sunt illa, ex quibus depromenda est tinctura Elixiris. Hanc
difficultatem facilè, & sine ullo negotio soluemus, si expendamus, quid sibi eo loco
uelit Arnol. Si quis, ait Arnold. Elixiris confectionem ordiretur in prima metallorum
materia, ueluti in argento uiuo, aut in arsenico, immensus labor esset subeundus, & in¬
numeri sumptus faciendi, antequàm prima illa materia ad formam metallicam, utpoten
auream uel argenteam peruenisset. Et quum tandem uenisset, primum tamen opus philo¬
sophicum (quod est duorum luminarium solutio in Mercurium, ut testatur cap. 9.) nondum
esset initiatum, Necessarium enim est, inquit, ipsa duo perfecta corpora existere, an¬