575
ANIMADVERSIO 107
terpretatione abhorrere, & alienum esse. Sed Augurellus, licet alioqui doctus
fuerit, nunquam tamen Lulli scripta intellexit. Nec miror, si id Augurellum la¬
tuerit, cum uideam Arnoldo Villanouano, uiro in hac re uersatissimo, lapidem
uegetabilem nunquam innotuisse. Lacinius, licet uir doctus sit, non est quod mi¬
retur, si id hactenus non norit, homines enim sumus, & falli interdum possumus.
Quòd si is hanc rem paulò accuratius ex uerbis Lulli expenderit, scio eum hac
in re suffragatorem mihi futurum. Nam cum menstruum minerale, nihil aliud
praestare queat, quàm metalla à corporea, & densa illa conditione auocare, & ad
spiritualem naturam reducere, cumque metalla in spiritum uersa sint Elixir, certè
cum menstruum animale & uegetabile, eandem metallorum in spiritum redu¬
ctionem, teste ipsa experientia, praestare possint, nemini mirum uideri debet, si
beneficio menstrui uegetabilis, & animalis, metalla in Elixir mutantur. Hoc tan¬
tùm lectorem monitum uelim, inter uegetabilia uiti, inter animalia api, inter mi¬
neralia argento uiuo primatum deferri.
Sed ut ad rem, unde digressi sumus, redeamus: diluenda nobis est paucis supe¬
rior illa obiectio, qua quaerebatur: quomodo interpretanda essent uerba philoso¬
phorum, ubi aiunt sapidem suum in omni loco & in omni re inueniri. Cui quae¬
stioni ut satis faciamus, dicimus cum Lullo tres esse partes lapidis, corpus, ani¬
mam, & spiritum. Et quoniam spiritus, est pars lapidis, imò ea pars, quae toti la¬
pidi nomen imponit, & cuius beneficio reliquae duae partes compulantur, cum hic
spiritus in omni re tam uegetabili, quàm animali, & minerali reperiatur, & in om¬
ni loco inueniri possit aliquod uegetabile, animale, aut minerale: idcirco philo¬
sophi lapidem suum in omni loco, & in omni re reperiri scripserunt. Vnde satis
perspicuum est, quàm praepostere utantur hac authoritate ij omnes, qui inde col¬
ligunt lapidis formam, seu tincturam, ex omni re elici posse, cum certo certius sit
Elixiris aurifici formam ex solo auro, argentifici ex solo argento effodiendam
esse. Sed insurget iterum quispiam, & dicet. Philosophi saepissime utuntur oleis,
tam albis, quàm rubeis, ex felle taurino, ex albumine, & uitellis ouorum, imò &
ex ipsis capillis humanis expressis, & uidentur in huiusmodi rebus tincturam au¬
ream, & argenteam uenari. Fateor ego huiusmodi rebus inesse nonnullam tin¬
cturam: experimur enim fumum capillorum humanorum, suspensam argenti bra¬
cteam colore quodam citrino inficere. uidemus aes ignitum, saepius in oleo tarta¬
ri submersum, candorem quendam argenteum concipere. Sed hae tincturae cum mi¬
nerales non sint, & per consequens nec metallicae, cum etiam in igne pereant, &
absumantur, non sunt illae, quas philosophi uenantur. At si eas in his rebus non
quaerunt philosophi, quorsum igitur huiusmodi rebus in Elixirijs suis utuntur?
Dicam ego quod sentio, imò quod res ipsa habet. Permulti philolophorum
rabum, postquàm medicinas suas confecerant, ut eis ingressum, & spenetrandi
acumen conciliarent, imbuebant, seu incerabant (ut artis uocabulo utar) eas me¬
dicinas huiusmodi oleis ex animalibus expressis, non eum in finem ut tingerent,
sed ut penetrarent corpora transmutanda, & instar cerae liquari possent, unde & eam
operationem uocarunt incerationem. Quod testatur Geber (qui in ea aliquando fuit
opinione, licet tandem resipuerit) cap. 23. libri sui, de Inuentione ueritatis inscri¬
pti, cuius haec sunt uerba. Non dico, quòd haec olea dent humiditatem radicalem mi¬
neralem, sed saluant tinctura à combustione donec ingrediatur, & postea fugiunt
in expressione ignis, ut alibi à nobis narratum est. Hactenus igitur manifeste con¬
stat, formam auri uel arg. effectricem, neque ex uegetabilibus, neque ex animalibus eli¬
ciendam esse. Quod cum ita sit, superest, ut ex solis mineralibus eliciatur. Sed quo¬
niam tres sunt mineralium classes, tribus & species: nempe mineralia lapidea (ut sunt
gemmę & saxa omnia) pręterea media seu minora mineralia quorum numero sunt
sulfur, arsenicum, argentum uiuum, talch, atramenta, sales, alumina, tutia, antimonium, & re¬
liqua omnia marchasitarum genera) postremò ipsa metalla, idcirco uidendum est