108
TAVLADANI
primò,
num
ex
gemmis,
aut
quibusuis
alijs
corporibus
lapideis
elici
possit
haec
forma
Elixiris
aurei,
uel
argentei.
CAPVT
VII.
Quod
facilè
assequemur
&
intelligemus
si
ea
rationis
trutina
hîc
utamur,
qua
in
librandis
&
expendendis
uegetabilibus
&
animalibus
usi
sumus.
haec
enim
adeò
certa
est,
ut
falli
nos
nunquam
patiatur.
haec
est
regula
illa
Lydia,
circi¬
nus
ille
geometricus,
&
lapis
ille
Lydius,
ad
quem
exactissimè
haec
omnia
sunt
exploranda.
Hoc
igitur
nobis
perpetuò
proponamus
oportet,
nihil
esse
in
re¬
rum
natura,
quod
peruenire
queat
ad
naturam
Elixiris,
nisi
primò
fiat
metallum,
nec
metallum
fieri,
nisi
prius
naturam,
tam
sulfuris,
quàm
arg.
uiui
conceperit,
nec
tale,
quin
simul
sit
minerale.
Proinde
licet
gemmę
&
reliqua
corpora
lapidea
sint
mineralia,
nunquam
tamen
Elixiris
formam
attingere
poterunt,
quin
prius
me¬
tallicam
naturam
induant,
nec
eò
unquam
peruenient,
nisi
prius
in
proximam
&
immediatam
metallorum
materiam
mutentur.
At
cum
in
principijs
metallorum
generandis
naturam
assequi
non
possimus,
ut
testantur
omnes
philosophi,
hinc
uel
maximè
constat,
nos
ex
mineralibus
lapideis,
neque
metalla,
nec
per
conse¬
quens
Elixir,
conficere
posse.
Nunc
minora
seu
media
mineralia
excutiamus,
&
perlustremus.
Sed
haec
sunt
duplicia.
alia
enim
sunt
magis,
alia
minus
metallis
conformia.
Quae
maiorem
habent
cum
metallis
affinitatem,
sunt
arsenicum
seu
auripigmentum,
arg.
uiuum,
antimonium,
tutia,
&
omnes
aliae
marchasitae.
Mi¬
nus
autem
affinia
sunt,
sulfur,
talch,
atramenta,
sales,
&
alumina.
Videamus
igi¬
tur,
num
ex
magis
affinibus
confici
possit
Elixir.
Et
primò
antimonium
excutia¬
mus,
quod
cum
nondum
sit
metallum,
sed
marchasita
plumbea
tantùm,
in
Elixir
transire
non
potest,
quin
prius
euadat
metallum,
&
metalli
diffinitionem
sibi
uen¬
dicare
queat.
Et
quanuis
in
metallum
mutetur,
perpetuò
tamen
plumbeam
natu¬
ram
sapiet,
cum
sit
marchasita
plumbea.
Quòd
si
ita
est,
certè
cum
natura
nobis
plumbum
abundè
protulerit,
non
est,
quòd
in
antimonio
in
plumbum
mutando
nos
occupemus.
At
dicet
quispiam,
antimonium,
ut
philosophi
testantur,
&
ipsa
docet
experientia,
à
natura
fuit
ditatum
sulfure
quodam
rubeo,
incremabili
&
fixo,
quae
sunt
conditiones
sulfuris
ipsius
auri.
Fateor,
id
enim
expertus
sum.
Sed
cum
causa
ignobilitatis
metallorum,
sit
inopia
argenti
usui,
mundi,
&
fixi
profectò
ex
antimonio,
cuius
argentum
uiuum
est
plumbeum,
ignobile,
&
con¬
taminatissimum,
necnon
fixionis
expers,
Elixir
formari
non
poterit.
Nunc
de
auripigmento
agamus,
quod
permulti
philosophorum
docent
esse
proximam
&
immediatam
metallorum
materiam.
quod
licet
ita
sit,
Elixiri
tamen
informan¬
do
ineptum
esse
satis
constat,
donec
metallum
euaserit.
Quantum
ad
reliquas
marchasitas
attinet,
cum
eae
in
metallum
sint
mutandae,
antequàm
in
Elixir
trans¬
ire
queant,
&
nobis
natura
cuiusuis
generis
metalla
abundè
contulerit,
nos
bene¬
ficio
metallorum
excusamur
à
laboribus
marchasitarum
in
metallicam
formam
ducendarum.
Restat
excutiendum
argentum
uiuum,
quod
cum
sit
alterum
la¬
pidis
extremum,
nempe
illud
à
quo
fit
motus,
profectò
cum
ab
extremo
ad
extre¬
mum
non
pateat
accessus,
nisi
per
media
interiecta,
argentum
uiuum
non
poterit
pro¬
moueri
ad
alterum
extremum,
hoc
est
ad
naturam
Elixiris,
nisi
per
interiectam
me¬
tallorum
formam,
hoc
est,
nisi
primò
efficiatur
metallum:
Quod
Geber
satis
aper¬
tè
indicat,
ubi
docet,
Mercurium
ex
natura
sua
fugaci
ad
naturam
fixam
esse
ducen¬
dum.
Quòd
si
in
metallum
prius
est
mutandum,
ergo
aut
in
plumbum,
aut
stannum
aut
aes,
aut
ferrum,
aut
aurum,
aut
argentum.
Atqui
natura
haec
omnia
metallorum
genera
nobis
liberalissimè
obtulit.
Immunes
igitur
sumus
ab
immensis
labori¬
bus,
in
arg.
uiuo
in
metallum
ducendo
subeundis.
Cum
igitur
ea
media
mineralia,
quae
metallis
magis
sunt
affinia,
non
possint
obtinere
formam
Elixiris,
quin
prius
euadant
metalla,
quanto
minus
id
assequi
poterunt
ea
media
mineralia,
quae
ab
eo
scopo
longius
absunt,
&
quae
metallis
minus
affinia
sunt?
Si
enim
id
quod
magis