575
ANIMADVERSIO 111
thagorae doctrina inter nos locum haberet, qui primus Sophi nomen, tanquam
mortali homuncioni ineptum, arrogans, superbum, ac soli Deo vindicandum
exhorruit, & Philosophi nomine contentos esse debere homines, docuit. Non
te pudeat igitur resipiscere Bracesche, non pudeat quaeso ab hac fallaci opinio¬
ne discedere. Sed poteris tu mihi obijcere (& meritò certè) quid de me ipso sen¬
tiam, num me aliquem Hermetem, num Argum, num erroris immunem esse cre¬
dam. Dicam certe, quem me existimem Bracesche, non mentiar, & rem ipsam in
genuè profitebor. Caecus sim, ni me hominem esse videam, quod si hominem me
esse experior, demens sim deploratus, ni me non lyncem, sed noctuam, non Ar¬
gum, sed exoculatissimam talpam esse agnoscam. Quòd si hac in parte philo¬
sophiae nonnihil lucis assecutus sum, eius ne apicem quidem perspicacitati men¬
tis meae (quam vel in ipso meridie, singulis diebus caecam experior) vendico,
sed id totum diuinae maiestati, quae me indignum hoc dono dignata est, acce¬
ptum fero. Quòd nisi caelestis illa Minerua caeci Tauladani miserta fuisset, nisi
caelestis mercurij intelligentia hanc cognitionem mihi instillasset, hoc est, nisi di¬
uinus & adorandus spiritus radijs fulgoris sui mentem meam illustrasset, non so¬
lùm in eodem erroris gradum tecum ego versarer, sed in profundissimam aliquam vo¬
raginem corruissem, vnde nunquam postea emersissem. Itaque mones me tu, qua¬
lis ego ipse sim. Depinxit enim mihi Deus in te diuinum illud oraculum, No¬
sce te ipsum, quo admoneor ne insolescam, ne quid laudis mihi arrogem, ne cor¬
nua efferam, sed vt conditionem meam supplex agnoscam, demittam cristas, &
in mei deiectione caelum suspiciam: denique vt in confessione caecitatis meae di¬
scam, omnem laudem diuinae maiestati deferendam esse, eique mentem beneficio¬
rum memorem esse immolandam. Nec alium in finem aliquid lucis nobis Domi¬
nus impertit, nisi vt miseri mortales caecitatem nostram inde agnoscentes in ge¬
nua procumbamus, terram lambamus, & eum, in cuius oculis vel ipse Sol est te¬
nebrosissimus, suspiciamus, admiremur, & adoremus. Sed vt redeam, vnde
sum digressus, depone quaeso hanc opinionem ferream Bracesche, commuta eam
cum aurea, & lubens palinodiam cane. Quod si feceris (mihi crede) nomen tuum
alioqui illustre & gloriosum, multo magis apud omnes doctos commendabis.
Quod si aliqui insanae mentis homines futuri sunt, qui te ferrum cum auro con¬
mutantem, & à pristina opinione pedem referentem ausint calumniari, sciant
ipsi te singulari & perpetua laude apud omnes probos cumulatum iri, quòd la¬
borum tuorum messem in communem & publicam studiosorum vtilitatem libe¬
raliter attuleris. Afferant ipsi sua, si quid possunt, & non mordeant, congredian¬
tur, si audent, & non latrent, experiantur vires suas, & sentient non omnibus da¬
tum esse adire Corinthum. Quod si veritatis zelotipia me tulerit, vt aliquid
acrius, quàm par erat, dixerim, humanitatem tuam exoratam cupio, mi obser¬
uandissime Bracesche, vt id mihi candore ignoscas Christiano, tibique Ro¬
bertum Tauladanum fratrem fidelissimum & obsequentissi¬
mum in perpetuum promittas.
k 2
FINIS.