575
124 LIB. I. SVMMAE
negantium. Rationes verò eorum, qui ex suppositione negant artem, ponam
cum destructionibus illarum in sequentibus. Ab hinc vero ad harum interem¬
ptiones nunc positarum, transeundum à nobis est: prius ponentibus nobis su¬
per has veram intentionem, ad operis complementum.
Occupatio, fieri nec posse, nec debere, quòd ars naturam in omnibus differentijs proprietatum actio¬
nis imitetur, & quaedam de principijs metallorum erudita. Cap. X.
Dcimus itaque, quòd principia, super quae actionem suam natura fundat
sunt durissimae compositionis, atque fortissimae: & sunt sulfur & argen¬
tum viuum, vt dicunt quidam Philosophi. Igitur quia durissimae & for¬
tissimae compositionis, difficillimae sunt etiam resolutionis, sed vt fiat inspissatio
eorum adinuicem & induratio, taliter, quòd fiat in eis contusio & extensio
per mallei compulsionem, & non confractio: non est nisi per hoc, quòd humi¬
dum viscosum in eorum adinuicem commistione, saluatur per successiuam in
minera decoctionem. Sed regulam tibi tradimus, carissime fili, generalem:
quòd non fit inspissatio alicuius humidi, nisi prius fiat ex humido partium sub¬
tilissimarum exhalatio, & conseruatio ex humido partium magis grossarum,
si sit humidum in commistione superans siccum, & vera mistio sicci & humi¬
di: vt humidum contemperetur à sicco, & siccum ab humido, & fiat haec sub¬
stantia vna in suis partibus homoeomera, & temperata inter durum & molle,
& extensiua in contusione. Sed hoc non fit, nisi per diuturnam mistionem hu¬
midi viscosi, & subtilis terrei per minima, quousque humidum idem cum sicco
& siccum cum humido fiat. Et huiusmodi subtilis vaporis non fit resolutio
subitò: imò paulatim, & in millibus annorum, & illud ideo, quia vniformis es
substantia principiorum naturae, ergo si subito fieret ab eis superflui humidi re¬
solutio, cum non differat humidum à sicco, propter fortem mistionem, quam
habent, huius vtique rei solueretur humidum cum sicco, quare totum in fumum
euanesceret, nec separari posset humidum à sicco in resolutione, propter for¬
tem vnionem, quam habent ad inuicem. Huius itaque videmus manifestam ex¬
perientiam in spirituum sublimatione, quia cum in eis per sublimationem fiat
subita resolutio, non separatur humidum à sicco, nec siccum ab humido, ita vt
diuidantur in partes totales mistiones eorum, sed tota ascendit eorum substantia, aut
parum ex eorum componentibus dissoluitur. Resolutio ergo humidi subtilis fumo¬
si, successiua, & diuturna & aequalis, est caussa inspissationis metallorum. Hanc
quoque facere non possumus inspissationem per hunc modum. Ergo in hac sequi na¬
turam non valemus. Non enim possumus naturam in omnibus differerentijs pro¬
prietatum actionis imitari. Nostra igitur intentio non est, in principijs naturam se¬
qui, nec in proportione miscibilium elementorum, nec in modo mistionis ipsorum
adinuicem, nec in aequatione caloris inspissantis. Cum haec omnia sint nobis
impossibilia, & penitus ignota: Restat ergo rationes sophistarum interimere,
hanc excellentissimam scientiam per ignorantiam negantium.
Confutatio rationum, artem simpliciter negantium. Cap. XI.
Si dixerint ergo, nos proportionem elementorum, & modum mistionis eo¬
rum adinuicem, aequationem item caloris metalla inspissantis causasque alias
multas, & accidentia naturę actionum consequentia, ignorare: Concedimus
eis vtique, sed non propter hoc nostram scientiam diuinam interimunt, quia nec
scire volumus illa, nec possumus, nec ad opus nostrum possunt peruenire. Sed
aliud ad hoc nobis principium assumimus, aliumque generationis metallorum
modum, in quibus sequi naturam possumus. Si dixerint, etiam Philosophos
& Principes huius mundi hanc desiderasse scientiam, & ipsam non inuenisse:
Respondemus, eos mentiri, quoniam & quosdam Principes (licet paucos) &
maximè