575
PERFECTIONIS GEBERI. 125
maximè antiquos, & sapientes, nostro tempore repertos, iam ex sua industria
hanc constat indagasse scientiam, sed talibus, nec ore, nec scripturis eam trade¬
ra uoluerunt, cum indigni sint eius. Ergo cum non uiderint aliquos hanc scien¬
tiam possidere, cecidit super mentes illorum error, ut aestiment nullos hanc in¬
uenisse. Ad hoc etiam, si arguant fantasticè, asserentes impotentiam nostram
non posse saltem in debilibus mistionibus naturam imitari, sicut in mistione
asini vel bouis, ergo nec in fortibus: detegimus eis errorem suum multiplicem
quòd in arguendi modum ipsorum non cadat necessitas, qua coartemur artem
nostram non esse concedere, quia à simili, vel à maiori ad minus, suam corrobo¬
rant fantasiam & errorem, in quibus non continetur necessitas, sed contingen¬
tia, vt in pluribus. Ostendemus quoque per aliam viam, demonstrando illos nul¬
lam assignare apparentem similitudinem, inter debilem commistionem, & com¬
positionem animalium, & mineralium firmam & fortem. Et hoc ideo, quia in
animalibus & alijs viuentibus, in quibus compositio est debilis, non est perfi¬
ciens solùm proportio, nec miscibilia proportionis, nec qualitates miscibilium,
nec commistio, quae sequitur ex illarum actione adinuicem & passione, quae
est ex aggregatione illarum primarum qualitatum, sed est anima, secundum
opinionem plurium, quae est ex occultis naturae, sicut ab essentia quinta, vel à
primo motore, & hoc etiam secundum sententiam plurium dicimus, & huius
occultum ignoramus. Ideo haec talia, licet in eis sit debilis mistio, perficere ne¬
scimus, quia perfectiuum, quod est anima, infundere ignoramus. Per hoc vtique
patet, quòd non est defectus ex parte mistionis, quòd non perficiamus boue
vel capram, sed ex defectu infusionis animae: quoniam sicut debilem & magis
debilem, sic etiam fortem & magis fortem compositionem facere, viam & cur
sum naturalem imitantes, secundum artificium nostrum sciremus. In metallis
igitur perfectio minor est, quàm in eis, & versatur illorum perfectio magis cir¬
ca proportionem & compositionem, quàm circa aliud. Ideo cum in eis minor
sit perfectio, quàm in alijs, quae iam narrauimus, liberius ipsa perficere possu¬
mus, illa verò non. Diuersificatur ergo Deus altissimus & gloriosus perfectio¬
nes ab inuicem multiformiter. Nam in quibus compositio, quae est secundum
naturam fuit debilis, in illis maiorem & nobiliorem perfectionem posuit, scili¬
cet eam, quae est secundum animam. Sed quaedam fortioris condidit compo¬
sitionis & firmioris, sicut lapides & mineralia, sed in eis posuit minorem perfe¬
ctionem & ignobiliorem, scilicet eam quae est ex mistionis modo. Patet itaque
quòd non est eorum similitudo bona, quia non ignoramus bouem vel capram
formare ratione compositionis, sed formae perfectiuae: quoniam perfectio in
boue vel in capra nobilior est, & magis occultata, quàm quae in metallo consi¬
stit. Si autem aliter arguant, quòd non mutetur species in speciem: Dicimus eos
mentiri iterum, sicunt consueuerunt potius, quàm verum dicere super his, quo¬
niam & species mutatur in speciem, secundum hanc viam, cum indiuiduum spe¬
ciei vnius in alterius muntatur speciei. Videmus nanque vermen, & naturaliter, &
per artificium naturale, in muscam verti, quae ab eo differt specie, & vitulum stran¬
gulatum in apes, & frumentum in lolium, & canem strangulatum in vermes per
ebullitionis putrefactionem. Sed hoc non facimus nos, facit autem natura, cui
administramus. Similiter & metalla non putamus, sed natura, cui secundum ar¬
tificium illam materiam praeparamus, quia ipsa per se agit, non nos. Nos verò
administratores illius sumus. Et, si per aliam rationem similiter taliter arguunt, &
suam corroborant sophisticè opinionem, quòd in millibus annorum natura metal¬
la perficit, tu verò millibus perdurare non potes: Dicimus quòd natura super
principia sua secundum opinionem antiquorum Philosophorum agens perficit in
l 3