575
PERFECTIONIS GEBERI. 133
difficillimem. Et non coagulatur argentum viuum ex eo in Solem vel Lunam.
in quibus sit vtilitas per artificium debile, sicut Philosophorum quidam fatui
putauerunt. Et ita dicimus, quòd quaecunque corpora minus habent de hu¬
miditate, facilius per sulfur calcinantur, quàm quae multam. Per Deum altissi¬
mum, ipsum illuminat omne corpus, quoniam est lumen, alumen; & tinctura.
Diffillime quoque soluitur, quia non habet partes salsuginosas, sed oleagineas
quae non facilè in aquam soluuntur. Quae autem facilè vel difficilè soluun¬
tur in aquam, in capitulo Solutionis monstrabimus satis apertè. Sublimatur
verò, quia spiritus est. Et si commiscetur Veneri, & adunatur cum ea, fit mira¬
bile violaceum. Cum Mercurio quoque miscetur similiter, & fit ex eis per de¬
coctionem caelestinus color & delectabilis. Non putet tamen quis, quod sul¬
fur per se opus compleat Alchemiae: non enim esset hoc nisi vanum credere,
hoc autem satis lucidè probabimus in sequentibus. Eligitur autem crassum &
lucidum. Et de sulfure haec dicta sufficiant.
De Arsenico. Cap. XXIX.
Restat nos de Arsenico determinare ad praesens. Dicimus igitur quòd est
de subtili materia, & simile cum sulfure, iccirco non oportet illud aliter
diffiniri, quàm sulfur: in hoc autem diuersificatur à sulfure, quia est albe¬
dinis tinctura de facili, rubedinis autem difficillimè: sulfur vero rubedinis de
facili, albedinis autem difficillime. Est autem sulfuris & Arsenici duplex genus
citrinum scilicet, & rubeum, quae sunt huic arti vtilia, reliqua autem multa ge¬
nera non. Figitur autem Arsenicum sicut sulfur. Vtriusque verò sublimatio ex
metallorum calcibus melior est. Non sunt autem sulfur & Arsenicum mate¬
ria perfectiua huius operis. Non enim completa sunt ad perfectionem, ha¬
bent autem adminiculum perfectionis in casu. Eligitur autem lucidum, &
squamosum & scissile.
De Argento uiuo, seu Mercurio. Cap. XXX.
Argentum autem viuum, quod etiam Mercurius appellatur antiquorum
vsu, est aqua viscosa in visceribus terrae, substantiae subtilis albae terrae per
calorem temperatissimum vnita totali vnione per minima, quovsque
humidum contemperetur à sicco, & siccum ab humido aequaliter. Ideoque fugit
superficiem planam de facili, propter suae aquae humiditatem. Non autem ad¬
haeret, viscosam licet habeat humiditatem, propter siccitatem illius, quae illam
contemperat, & non adhaerere permittit. Est etiam (vt quidam dicunt) mate¬
ria metallorum cum sulfurè. Adhaeret quoque tribus mineralibus de facili
Saturno videlicet, & Ioui, & Soli, Lunae autem magis difficulter: Veneri ve¬
difficilius quàm Lunę, Marti autem nullo modo, nisi per artificium. Ex hoc
itaque maximum elicias secretum. Est enim amicabilis, & metallis placabi¬
lis, & medium coniungendi tincturas, & non submergitur aliquid in Argen¬
to viuo, nisi Sol. Soluuntur tamen Iupiter & Saturnus, Luna & Venus ab eo
& commiscentur, & sine ipso aliquod metallorum deaurari non potest. Figitur
& est tinctura rubedinis exuberantissimae refectionis, & fulgidi splendoris, &
non recedit à commisto, donec est in natura sua. Non est tamen medicina no¬
stra in natura sua, sed iuuare quandoque potest similiter in casu.
De effectibus principiorum naturae, quae sunt corpora me¬
tallica. Cap. XXXI.
Dicamus de metallicis corporibus, quae sunt effectus horum naturae prin¬
cipiorum. Sunt autem sex numero. Aurum, Argentum, Plumbum, Stan¬
num, Aes & Ferrum. Dicimus igitur quòd metallum est corpus mine¬
rale fusibile, sub malleo ex omni dimensione extensibile. Est autem metallum
m