575
136 LIB. I. SVMMAE
tis suscipit, & eradicare illud non est facile artificium, imò profundum.
De Marte, siue Ferro. Cap. XXXVII.
Martis verò narratio, & secretum illius totum est ex opere naturae, quia
est corpus metallicum liuidum multum, parum verò rubeum, albedine
non pura participans, durum, ignibile, fusibile fusione non recta, sub
malleo extensibile, & multum sonans. Est autem Mars durae tractationis, pro¬
pter impotentiam suae fusionis, qui si medicina illius naturam immutante fun¬
datur, coniungitur Soli & Lunae, & non separatur per examen sine magna in¬
dustria, sed si praeparatur, coniungitur, & non separatur per aliquod artificium, si
eius natura fixionis non immutet ab eo, sola remota immundicie illius. Est ergo
tinctura rubedinis de facili, albedinis verò difficulter. Et cum coniungitur non
alteratus, non immutat colorem commisti, sed auget illud in quantitate. In¬
ter omnia igitur corpora Iupiter splendidius, & lucidius, fulgidius & perfe¬
ctius in solare & lunare transformatur corpus. Sed in eo est opus facilis tracta¬
tionis, & longi laboris. Post illum verò Venus minus perfectae mutationis
eligitur, difficilioris tracttaionis, breuioris verò quàm Iupiter laboris. Satur¬
nus verò post Venerem, perfectionem in transmutatione ab illa diminutam
habet, facilis tractationis, longissimi verò laboris. Mars verò inter cętera mini¬
mae pefectionis in transmutatione consistit, tractationis vtique difficillimae, & la¬
boris longissimi. Quaecumque igitur à velocitate liquefactionis corpora remotio¬
ra sunt, difficilioris inueniuntur in transmutationis opere tractationis. Et sunt
huiusmodi Venus & Mars. Quae verò magis, magis: & quę maximè, maxime.
Quaecunque verò maioris liuiditatis & infectionis de terra sunt participantia,
& haec laboris maioris inueniuntur, & minoris perfectionis. Quaecunque autem
perfectionum diuersitates paulò prius à nobis determinatae sunt, in minoris
& medij operis artificio repertae sunt, in maiori verò vnius perfectionis sunt
omnia, non autem vnius tractationis aut laboris sunt. Remanet enim dicere,
& quae tractationis facilitas & difficultas, & quae breuitas laboris, & longitu¬
do, in radice in natura corporum inuenta sunt. Iam ergo principia naturalia
ipsorum corporum, traditione vera, quae est ex intentione naturae perscripsi¬
mus, & ipsorum corporum similiter determinatos sermones in singulis capitu¬
lis veraciter expoluimus, & secundum sententiam eorum, qui intima naturae
videre potuerunt, & secundum nostram, qui ad ea peruenimus cum instan¬
tia laboris. Nunc verò secundum quod innuimus, expedit huius artis defe¬
ctum supplere, & principia omnia huius magisterij tradere in huius nostri ser¬
monis vltima parte, & perfectionem quam vidimus, secundum eius exigen¬
tiam, cum causis suis monstrare.
QVARTA PRAS HVIVS PRIMI LIBRI, DE PRIN¬
cipijs artificialibus huius artis.
Diuisio dicendorum in hac parte, cum insinuatione perfectionis, in secundo
libro tradendae. Cap. XXXVIII.
SVNT duo quae determinanda sunt: Principia scilicet huius magisterij, &
perrfectio eiusdem. Sunt itaque huius artis principia, modi operationum
psius, quibus applicatur artifex ad hoc magisterium. Qui quidem à se in¬
uicem sunt diuersi. Est enim vnus modus Sublimatio, & Descensio alter, &
nus etiam Distillatio, & vnus ex modis est Calcinatio, & alius Solutio, & alius
Coagulatio: septimus verò modus est Fixatio, octauus verò Ceratio. De qui¬
bus singulis singulas narrationes faciemus. Perfectio verò consistit ex consi¬
deratione