575
PERFECTIONIS GEBERI. 139
De Faecibus corporum metallicorum, spiritibus in sublimatione addendis, & earum quan¬
titatè ac qualitate. Cap. XLI.
Probatio verò administrationis faecum, cum proportione sua est, vt eliga¬
tur materia illa, cum qua plus conueniant spiritus sublimandi, & cui permi¬
sceantur profundius, quoniam illa cui magis vniuntur, potentior est in re¬
tentione faecum sublimandorum, quàm cui non. Huius rationabilis satis est &
manifesta probatio. Probatio vero, quòd necessaria sit faecum administratio,
est, quia si non coniungerentur sulfur vel arsenicum sublimandum, cum faece
de aliqua re fixa, tunc necesse esset ea cum tota sui substantia ascendere, non mun¬
data. Experientia verò sciunt, nos verum dicere, qui in sublimationibus exer¬
citati sunt. Probatio verò, quòd necessaria sit talium faecum administratio, qui¬
bus sublimanda conueniant & vniantur in profundo suo, quia si faeces non per¬
miscerentur per minima, tunc idem contingeret, sicut si faecem non haberent
scilicet vt ascenderet tota illorum essentia sine mundatione aliqua, sicut ascen¬
dunt sine faecibus cum tota substantia, ergo & similiter à faecibus sublimata qui¬
bus non vniuntur, accidere necesse est. Experientia scit verum hoc esse, qui hoc
vidit & nouit, quia cùm sublimauit à re extranea à corporum natura, sublima¬
uit in vanum, vt nullo modo depurata post ascensionem illorum inueniret.
Si verò cum calce alicuius corporum sublimauit, tunc bene sublimauit, &
perfectè mundare potuit cum facilitate. Est ergo intentio faecum, vt administren¬
tur de calcibus metallorum. Est enim in illis facilis operationis sublimatio, cum
rebus autem alijs difficillima. Non est ergo aliquid, quod locum illorum possit
obtinere. Non autem dicimus sublimationem impossibilem sine calcibus cor¬
porum, sed eam difficillimam, & longissimi laboris & protelationis vsque in de¬
sperationem. Sed in hoc tamen aliquid bonitatis habet, quia quod sublimatur
absque fęcibus, vel sine corporum calcibus, est quantitatis multae, quod verò cum
faecibus, minoris. Adhuc verò & quod cum corporum calcibus, minimae est
quantitatis, sed facillimi laboris & breuissimi. Illud verò quod plus nos excu¬
sat à faecibus de corporibus, est omne genus salis praeparati, & huius consimi¬
lium in natura. Et est nobis cum eis sublimatio multae quantitatis etiam possi¬
bilis, quia facilis fit ab eis sublimandarum faecum separatio per salium solutio¬
nem, quod in nullis alijs rebus esse contingit. Proportio verò fęcum est, vt quan¬
titas faecum quantitati sublimandorum aequetur. In hoc enim etiam rudis arti¬
fex errare non poterit. mediocrem verò artificem, ponere medietatem ponde¬
ris sublimandorum ex faecibus, sufficiens esse contingit, & in hoc errare non de¬
bet. Exercitato verò & maximè experto, minima illarum pars sufficit. Quanto
enim minores faecum sunt quantitates, tanto & maioris exuberantiae sublima¬
tionem necesse est esse, dummodò & secundum diuersitatem subtractionis fę¬
cum, fiat proportionalis illi subtractio ignis. In parua enim quantitate, paruus
ad perfectionem ignis eliciatur, in magna magnus, in maiori maior.
De moderando igne in sublimatione. Cap. XLII.
Sed quoniam ignis non est res quae mensurari possit, ideo contingit in illo
errare saepissime, cùm quis exercitatus non est, tam ex diuersitate fornacum,
& lignorum adurendorum, quàm vasorum & coaptationis illorum, De quibus
omnibus expedit artificem attentum sollicitare. Sed communem adducimus
regulam, Quod in primis expedit cum paruitate ignis, solam aqueitatem ex subli¬
mandis exprimere, qua remota, si quid ascendit per illum, tunc in principio hic non
m 4