575
140 LIB. I. SVMMAE
augeatur ignis, vt per debilissimum ignem subtilissima pars tollatur, & seorsum
ponatur, quae est causa adustionis. Cum autem iam nihil vel modicum ascenderit
(quod experiri poteris cum intromissione bombycis lycinij in superius fora¬
men aludelis) vigoretur ignis sub eo, & quanti vigoris debeat esse ignis, tibi ex¬
perientia lycinij ostendet. Si enim parum de sublimando vel mundum exierit
adhuc paruus erit ignis, augeatur igitur. Si verò multum & immundum, tunc
superfluus est, subtrahatur igitur. Si verò mundum & multum, proportio iam
inuenta est. Immundum autem vel mundum per extractionem lycinij, quod in
foramen aludelis positum est, cognoscetur: secundum enim quam quantitatem
munditiem vel immunditiem ex sublimando respexerit artifex adhaesisse lyci¬
nio, syllogissare poterit, & in tota sublimatione necessariò proportionalem
gnem. Et ex hoc ignis rectificationem inueniet sine fallacia. Melior verò mo¬
dus faecum est, vt sumantur ferri squamae, vel aeris combusti. Et haec quidem pro¬
pter priuationem malae humiditatis, de facili sulfur aut arsenicum sibi imbibunt
& secum vniunt. Huius autem viam scit exercitatus solus.
De erroribus circa quantitatem faecum & dispositionem fornacis in sublimando sulfure & arsenico
uitandis: Item de fornace construenda, & lignis eligendis. Cap. XLIII.
Expedit ergo nos rectificare artificem in omnibus, in quibus contingit er¬
rare ignoranter, in horum duorum spirituum sublimatione. Narremus igitur
primo, quòd si multas faeces posuerit, tunc si non augmentauerit ignem pro¬
portionalem, nihil ex sublimando ascendet. Quomodo autem illum inueniat, iam
ei sufficienter narratum est. Et si paucam faecum quantitatem, vel non ex corpo¬
rum calce posuerit, tunc si illius proportionem non inuenerit, ascendet subli¬
mandum cum tota substantia. Et huius tradidi similiter inuentionem sufficien¬
tem. Ex fornace verò similiter contingit errare. Nam magna fornax magnum
dat ignem, paruum verò parua, si ligna & foramina auricularum eius propor¬
tionantur. Si igitur posuerit multam rei sublimandae quantitatem in paruam for¬
nacem, ignem eleuationis sufficientem non poterit exhibere. Si vero paucam
quantitatem in magnam fornacem, sublimationem exterminabit propter ignis
excessum. Similiter verò spissa fornax condensatum & fortem dat ignem, tenuis
verò rarum & debilem, in quibus similiter errare contingit. Similiter verò cum
spaciosis auriculis furnus, & clarum & magnum dat ignem, cum strictis verò
debilem. Item si maior fuerit vasis in coaptatione ad furnum distantia à spon¬
dilibus eius, magnum dabit ignem, si vero minor, minorem. In quibus omnibus
contingit errare maximè. Rectificatio ergo horum est, vt furnus scilicet con¬
struatur secundum intentionem ignis quam quaerit, spissus scilicet cum libes
auriculis, cum distantia vasis aludelis multa à spondilibus furni, si magnum quę¬
rit ignem. Si verò mediocrem, mediocrem in his omnibus inueniat proportio¬
nem: si verò debilem, proportionem in his eandem inueniat. Et has propor¬
tiones omnes docebimus te inuenire cum praeparatione vera, & experientia
determinata. Si igitur volueris multam sublimationis quantitatem eleuare,
tunc vas aludel tantae capacitatis inuenias, quod illam suscipiat super fundum
ad eleuationem vnius palmae. Ad illud coaptes furnum, vt suscipiat aludel in
medio sui cum distantia parietum suorum per duos digitos. Et furno facto, fa¬
cies illi decem auriculas aequè distantes proportione vna, vt vna aequalitas sis
ignis ad omnes partes illius. Tunc vero stipite ferreo in medio fornacis ex
transuerso in spondilibus eius firmato, qui à fundo fornacis distet ad exten¬
sionem vnius palmae cum pollice suo, & ad spissitudinem vnius digiti super
eo firmetur vas aludel, & circumlinatur ad furnum, quem sequens demonstrat de¬
scri¬