575
PERFECTIONIS GEBERI. 141
scriptio. Tunc verò aduerte, si bene & liberè se expediuerit de fumositatibus,
& flamma liberè per totum furnum transiuerit in circuitu aludelis, tunc bene pro¬
portionatum est, si verò non, non. Et tunc dilata eius auriculas, & si emendatur,
bene quidem, si verò non, tunc necessariò relinquitur, quòd distantia aludelis a
parietibus nimis parua est: radantur ergo tunc parietes, & amplietur distantia
& postea tentetur. Reiteretur ergo ampliatio auricularum, & rasura spondilium,
quovsque liberè se absoluat à fumo, & flamma in circuitu aludelis sit lucida, & fu¬
mus liberè per auriculas exeat. Ista est sufficiens experientia ad omnem sublima¬
tionis quantitatem de inuentione magnitudinis furni, & dilatationis auricularum
eius, & distantiae aludelis à parietibus eius. Inuentio verò spissitudinis furni est
quòd si quaesieris magnum ignem, maior spissitudo illius sit, ad mensuram exten¬
sionis palmae cum pollice suo: si verò mediocrem, ad mensuram vnius palmae: si
verò minorem, ad spissitudinem duorum digitorum formetur,
imiliter verò ex lignis eliciatur proportio, quoniam ligna solida fortem dant
ignem, spongiosa vero debilem, sicca magnum & citò terminabilem. Viridia parum
& multum durantem, & similiter solida multum durantem: spongiosa verò de fa¬
cili terminabilem dant ignem. Consideratione ergo distantiae aludelis & magni¬
tudinis & paruitatis auricularum, & spissitudinis & tenuitatis furni, & diuersita¬
tis lignorum praemissa, accidet omnium ignium diuersitates perquiri, cum ex¬
perientia sua vera. Ex conclusione verò maiore vel minore auricularum, vel fe¬
nestrae furni, per quam ligna intromittuntur, & administratione diuersitatis li¬
gnorum, & additione & subtractione illorum, acc idet inueniri determinatum
spacium temporis durationis ignis, scilicet vt scientia determinata sciatur, quan¬
tum vnusquisque ignis in suo gradu perdurare poterit in aequalitate. Et haec in¬
uestigatio est maximè tibi vtilis & necessaria, quoniam per eam excusaberis à
multitudine laboris immensi. Exerciteris igitur in ea, & in omnibus à nobis nunc
nouissimè determinatis, quia qui se exercuerit, inueniet, qui verò non, non.
Ex qua materia & qua forma uas Aludel sit faciendum. Cap. XLIIII.
Intentio verò vasis Aludelis est, vt fingatur vas de vitro spissum: de alia enim
materia non valet, nisi fortè similis esset substantiae cum vitro spissum: solum
enim vitrum & ei simile, cum poris careat, potens est spiritus tenere ne fugiant
& exterminentur ab igne. Alia autem materia nulla, quia per poros eorum succes¬
liuè diminuuntur & euanescunt spiritus. Nec metalla in hoc valent, quoniam
spiritus propter amicitiam eorum & conuenientiam illa penetrant, & cum illis
vniuntur: quare per illa transeuntes euanescunt, quod per ea, quae à nobis de¬
terminata sunt, apertè probatur. Necessariò & experientia repertum est, hoc nos
verum dixisse, ergo per aliquod nos excusamur à susceptione vitri in composi¬
tione Aludelis. Fingatur ergo concha vitrea rotunda, cuius fundus sit paruae
curuitatis, & in medio spondilium eius formetur zona vitrea circundans eam, &
super illam zonam fundetur paries rotundus ęquidistans à conchae pariete ad
grossitudinem cooperculi ipsius conchae, ita vt in distantia hac cadat paries co¬
opertorij largè sine pressura. Altitudo verò huius parietis sit ad mensuram alti¬
tudinis parietis conchae, aut paulò plus, aut paulò minus. Formentur verò duo
coopertoria ad mensuram huius concauitatis duorum parietum, aequalia, quorum
longitudo sit aequalis, & sit vnius spannae, & figura eorum figura vna, scilicet py¬
ramidalis, in quorum capitibus duo aequalia sint foramina, vnum scilicet in v¬
no, alterum in altero, in quibus ambobus possit cadere maior gallinae penna, vt
hîc paulò post clarius cernere licebit. Est ergo conchae vasis intentio, vt pos¬
ssit moueri secundum artificis voluntatem coopertorium illius, & quod iun¬
ctura sit ingeniosa, per quam sine lutatione aliqua non pateat spiritibus egressio,