575
PERFECTIONIS GEBERI. 159
exterminantis in fumum vltima consumptione, quantumcunque in illis argen¬
tum viuum bonae fixionis extiterit. Altera vero est multiplicatio flammae ex¬
terioris super illa penetrantis, & secum in fumum resoluentis, cuiuscunque fixio¬
nis in eis ipsum sit. Tertia vero est rarificatio ipsorum per calcinationem. Tunc
enim flamma vel ignis in illa penetrare potest, & ipsa exterminare. Si igitur om¬
nes corruptionis causae conueniant, maxime corpora corrumpi necesse est. Si
verò non omnes, remittitur corruptionis velocitas vniuscuiusque corporis
secundum remissionem illarum. Secundum genus est bonitas, quae per ipsum
consideratur in corporibus. Quia igitur argentum viuum propter nullas cau¬
sas exterminationis, se in partes compositionis suae diuidi permittit (quia aut
cum tota sua substantia ex igne recedit, aut cum tota in illo permanens stat) no¬
tatur in eo necessariò perfectionis causa. Laudetur igitur benedictus & glo¬
riosus Altissimus, qui creauit illud, deditque illi substantiam, & substantiae pro¬
prietates, quas non contingit ex rebus vllam in natura possidere, vt in illa
possit inueniri haec perfectio, per artificium aliquod, quod in illo inuenimus
potentia propinqua. Ipsum enim est, quod ignem superat, & ab igne non supe¬
ratur: sed in illo amicabiliter requiescit, eo gaudens.
De natura Veneris, siue Aeris, Cap. LXIIII.
Redeuntes igitur ad propositum, dicimus, quòd si fuerit sulfur immun¬
dum, grossum, fixum, secundum sui maiorem partem, secundum verò sui
minorem non fixum, rubeum, liuidum, secundum totum non superam
neque superatum, & ceciderit super argentum viuum grossum, ex eo aes creari
necesse est. Horum itaque omnium probationem adducere per data ex natura
illorum contingit. Nam cum illud ad inflammationem deponitur, flammam
ex eo sulfuream discernere poteris, quae sulfuris non fixi est signum. Et deper¬
ditio quantitatis eius per exhalationem, per frequentem eius combustionem
sulfur illud fixum habere significat. Nam ex ea fit illius fusionis retardatio, &
induratio substantiae ipsius, quae signa sunt multitudinis fixi sulfuris ipsius.
Quòd illud autem sit rubeum immundum, adiunctum argento viuo immun¬
do, significatur per sensum: vnde alia probatione non indiget. Experimen¬
to itaque elicias secretum. Vides enim omnem rem caloris actionem in ter¬
ram mutatam, cum facilitate solui, & ad aquae naturam redigi. Hoc autem con¬
tingit propter partium subtiliationem ab igne. Res igitur magis subtilis in na¬
tura propria ad hanc terream naturam reducta, magis subtiliatur. Igitur magis
soluitur: ita & quae maximae, maximè. Ex his igitur patet causa corruptionis, &
infectionis horum duorum corporum, Martis scilicet & Veneris: quia est per sul¬
fur multae quantitatis fixum, & non fixum, paucae in Venere, minimae verò in Mar¬
te. Cum igitur sulfur fixum in fixionem deuenit per calorem ignis, eius partes
subtiliantur: sed pars illa quae est in aptitudine solutionis suae substantiae sol¬
uitur: cuius signum est expositio horum duorum corporum ad vaporem ace¬
ti. Nam per illud floret in superficie illorum sulfuris eorum aluminositas, per
calorem in illo creata subtiliatiuum. Et si posueris haec duo corpora in li¬
quorem ponticum, soluentur de facili per ebullitionem multae illorum par¬
tes. Et si respexeris in mineris horum duorum, manifestam inuenies ex eis
solutam aluminositatis substantiam distillare, & in illis adhaerere: quae alumi¬
nositas per ponticitatem & facilem solutionem in aquam mutatur. Non e¬
nim ponticum, & facilè solubile reperitur aliud quàm alumen, & quod illius
naturae est. Nigredo verò in vtroque horum duorum corporum ad ignem crea¬
tur propter sulfur non fixum, quod in illis concluditur: multum quidem in Ve¬
nere, parum verò in Marte, & ad naturam fixi approximans. Ideoque non de fa¬
o 2