575
PERFECTIONIS GEBERI. 161
genti viui substantia in illo, quarum vna est non fixa, altera fixa: quia ante illius
calcinationem stridet, post verò triplicem ipsius calcinationem non stridet,
quod est, quia eius argenti viui fugitiui substantia stridorem faciens euolauit.
Quòd verò argenti viui substantia fugitiua sit causa stridorem faciens, proba¬
tur per lauationem plumbi cum argento viuo: Quia si cum argento viuo plum¬
bum lauetur, & post lauacrum eius illud fuderis cum igne non superante suae
fusionis ignem, remanebit cum eo argenti viui pars, quae plumbo stridorem
adducit, & illud in stannum conuertet. Econuerso vero, pemutationem stan¬
ni in plumbum illud considerare potes. Nam per multiplicem calcinationis
reiterationem ad illud, & ignis illi magis conuenientis ad reductionis admi¬
nistrationem, in plumbum conuertitur: maximè verò cum per subtractionem
suae scoriae cum magno calcinatur igne. Et de harum substantiarum diuersita¬
tibus certificari poteris per ingenia conseruationis illarum in instrumentis
proprijs, & ignis modo eas diuidentis: ad quem nos peruenimus cum instan¬
tia, & vidimus cum certificatione nostra, nos verum per illud aestimasse. Quid
igitur sit quòd post remotionem duorum non fixorum ex loue, scilicet sulfu¬
ris & argenti viui remansit, te certum reddere nos expedit: vt complete co¬
gnoscas ipsius Iouis compositionem. Est igitur illud liuidum, ponderosum, vt
plumbum: maiori tamen albedine plumbo participans. Est igitur plumbum
purissimum. Et est in ipso aequalitas fixionis duorum componentium, argenti
viui scilicet, & sulfuris, non autem aequalitas quantitatis: quoniam in commi¬
stione vincit argentum viuum: cuius signum est facilitas ingressionis in illud
argenti viui in natura sua. Igitur si non maioris argenti viui in illo esset quanti¬
tas, non adhaereret illi in natura sua sumptum de facili. Ideoque non adhaeret
Marti, nisi subtilissimo ingenio: nec Veneri propter paucitatem argenti viui
in illa, in commistione sua. Ex hoc igitur patet, quia difficillimè Marti adhae¬
ret, Veneri verò facilius, propter maiorem copiam argenti viui in ea: cuius si¬
gnum est fusio illius facilis, Martis verò difficillima. Fixio verò harum duarum
substantiarum, ad firmam approximat fixionem: non autem fixa propterea est
perpetuò. Et huius est probatio, ipsius corporis calcinatio: & post calcinatio¬
nem ad fortissimum ignem expositio. Nam per eum non fiet diuisio, sed tota
ascendet substantia: purificata tamen magis. Videmus ergo substantiam sul¬
furis in stanno adurentem facilius separari, quàm in plumbo. Et huius expe¬
rimentum vides per facilem louis indurationem, calcinationem, & meliora¬
tionem sui fulgoris. Ideoque considerauimus haec corrumpentia in radice illius
non fuisse, sed ei postea aduenerunt. Et quia in prima commistione non fue¬
runt illi multum coniuncta, ideo facilè possunt separari. Ideoque alterationes in
eo sunt velocis operis, mundificatio videlicet, induratio, & illius fixio. Et ha¬
rum causas per ea quae iam à nobis tradita sunt, manifestè considerare potes.
Et quia post has operationes, calcinationem scilicet & reductionem, conside¬
rauimus in fumo suo per magnam eleuationem, & ignis expressionem, & vi¬
dimus illud ad citrinitatem pertingere, cum hoc sit de proprietate sulfuris cal¬
cinati, aestimauimus aestimatione vera, in qua fuimus certificati, sulfuris fixi na¬
turam illud secum multam continere. Qui igitur voluerit in hac nostra scientia
videre veritatem, inuestigationem horum omnium, perstudeant cum sedulita¬
te operis, donec per eam principia ipsorum corporum, & proprietatem spiri¬
tuum inueniant inuentione certa non coniecturali, quam tradidimus in hoc
nostro volumine sufficienter ad artis exigentiam.
o 3