575
206 SPECVLVM ALCHEMIAE
coquatur donec veluti oculi piscium elucescat, eius vtilitas expectanda erit,
& tunc lapis in rotunditatem est congelatus. Alius autem ait: Cum inueneris
albedinem supereminentem in vase, esto certus quòd in albedine illa rubedo
occultata est, & tunc oportet te illam extrahere: veruntamen coque, donec
totum rubeum fiat. Est enim inter veram albedinem & veram rubedinem, qui¬
dam cineritius color, de quo dicitur: Post albedinem errare non potes: nam
augmentando ignem ad cineritium peruenies, de quo alius dicit: Ne cinerem
vilipendas, nam Deus reddet tibi liquefactum. Et tunc vltimò Rex diadema¬
te rubeo coronatur, NVTV DEI.
De Modo proijciendi medicinam super quodlibet imperfectorum. Cap. VII.
REI promissae finem perfecte compleui, videlicet magisterij magni, ad Eli¬
xir excellentissimum rubeum & album faciendum. Finaliter de modo pro¬
iectionis, quae operis est complementum, & laeticia desiderata & expe¬
ctata, tractare nos oportet. Et rubeum quidem Elixit, citrinat in infinitum, ac
omnima metalla transmutat in aurum purissimum. Album verò Elixir dealbat
vsque in infinitum, & quodcunquam metallum ducit ad albedinem perfectam. Sed
sciendum est, quod vnum metallum magis est remotum à perfectione quàm
aliud: Et aliud propinquius alio, & vicinius. Et quanuis quodlibet metallum
per Elixir ad perfectionem reducatur, tamen leuius, citius, & melius, & perfe¬
ctius propinqua reducuntur, quàm multum remota. Et cum inueniamus me¬
tallum propinquum & vicinum perfectioni, excusamur per ipsum à multis re¬
motis. Quae verò metalla remota & propinqua, & quod propinquius & vici¬
nius perfectioni sit, in capitulis meis, si sapiens & ingeniosus fueris, satis apertè
inuenies, & veraciter determinatum. Et proculdubio qui in hoc meo Speculo
intantum est ingeniatus, quòd sua industria inuenire scit materiam veram, be¬
ne sapit super quod corpus ad perfectionem sit proijcienda medicina. Nam
praecursores istius artis, qui eam per suam Philosophiam inuenerunt, demon¬
strant digitis satis manifestè viam linearem, & denudatam cum dicunt: Natura
naturam continet: Natura naturam superat: Et natura obuians suae naturae laeta¬
tur, & in alienas transmutatur naturas. Et alibi. Omne simile applaudit suo si¬
mili, quia similitudo dicitur causa amicitiae, de quo multi Philosophi notabile
secretum reliquerunt. Scias quòd anima corpus suum citò ingreditur, quae cum
corpore alieno, nullatenus coniungitur. Et alibi. Anima enim citò corpus in¬
greditur suum, quam si cum alieno corpore coniungere statueris, incassum la¬
borabis: Nam & ipsa vicinitas magis est lucida. Quia enim corporea, in regi¬
mine fiunt incorporea, & econuenso, incorporea corporea, & in complemen¬
to totum corpus fit spirituale fixum: & quia Elixir illud spirituale euidenter
siue album, siue rubeum vltra naturam suam tam multum est praeparatum & de¬
ductum, non est mirum, quòd incommiscibile est corpori, super quo solummo¬
dò proijcitur liquefacto. Graue est etiam prijcere super mille milia & vltra, &
illa in continenti penetrare & transmutare. Quare vobis vnum secretum ma¬
gnum & occultum iam tradam. Commiscenda est pars vna cum mille corpo¬
ris vicinioris, & hoc totum includatur firmiter in vase apto, & pone in furno fi¬
xionis, primò cum igne lento, & semper augmentando ignem per tres dies
donec inseparabiliter sint coniuncta. Et hoc est opus trium dierum. Tunc ite¬
rum & finaliter proijcienda est pars quaelibet istius vna super alias mille partes
cuius libet corporis vicinioris. Et istud est opus vnius diei, seu vnius horae, vel
momenti. De quo semper mirabilis est laudandus Deus noster in aeternum.
FLNIS.
RICHARD