575
RICHARDI ANGLICI 215
perficęre nituntur, & hoc quaerunt in re, quod nunquam fuit in illa, scilicet au¬
rum & argentum in stercoribus, & in rebus adustibilibus, & hoc faciunt sophi¬
sticè, vt appareant hominibus vera, vt dictum est prius.
Quòd in alijs corporibus aegris, non est utile hoc sulfur quaerere, cum in
ipsis non fit. Cap. XIII.
Quaeri verò non immeritò potest, vtrum in alijs aegris corporibus, hoc sul¬
fur, scilicet album & rubeum, ad Mercurium tingendum elici possit? Dico
quod non. Quia prius dictum est, quòd in ipsis non est aliqua ma¬
teria maioris temperantiae, & minoris faecis, quàm in istis duobus corporibus,
quibus insunt radij tingentes, quibus vti possis ad tingendum, sed cum alijs non
tinges, cùm prius dictum sit, quod in se contineant sulfur foetidum & adustibi¬
le, & non virtualis naturae, sicut in istis, cùm omnis ars non ualeat nisi praehabi¬
ta natura, quam sequatur. Posses tamen purgare metalla imperfecta cum mi¬
noribus mineralibus, & cùm purgata essent, non haberent auream vel argen¬
team naturam in se, quia decoctio vel digestio, aurea non fuit in eis, sicut in i¬
stis duobus corporibus, nec sulfur ita maturum, & ideo ipsis immaturis succur¬
rendum est cum maturo, vt maturentur. Igitur non tingunt, sed tinguntur, quia
tinctura auri vel argenti, in ipsis habet proportionabilem naturam, quia cum
eis originem ex Mercurio duxerunt. Ex ijs manifestè patet, quòd minora mi¬
neralia tingere non possunt. Quia si corpora imperfecta metallica, quae con¬
ueniunt cum auro & argento ex parte Mercurij, tingere non possunt, nec na¬
turam auream siue argenteam infundere, quomodo tandem illa facere possent
quae non conueniunt in aliqua natura cum eis? & ideo non est tingendum, ni¬
si cum illis, quibus inest virtus tingendi. Tinge ergo cum auro & argento, quia
aurum aureum, & argentum argenteum tribuit colorem & naturam. Quare o¬
mnia alia despicias, cum in ipsis nullus fructus sit, sed solùm rerum perditio, nec¬
non temporis & laboris.
Quòd aurum curet infirmitates, & alia corpora metallica. Cap. XIIII.
Cum autem inter vulgares & dictos Philosophos aurum famam teneat,
quòd in prima sua dispositione manens, lepram curet, & plures alias vir¬
tutes habeat, hoc non est nisi propter completam eius digestionem, quia
excellentia ignis in eo agens omnes malos humores consumit in corporibus
aegris existentes, tam in calidis quàm in frigidis causis. Sed hoc argentum facere
non potest, quia tantam superfluitatem ignis non habet, & tantum non est dige¬
stum, & coctum naturali maturitate. Tamen isto non obstante igneitatem in se
occultè & virtualiter habet, sed non ita plenè, quia adhuc ignis non vincit alias
qualitates elementares sicut in auro. Et ideo argentum in sua prima dispositio¬
ne manens, non curat lepram ita potenter, nisi prius per artem digeratur, quovsque
habeat summos gradus auri, & omnem maturitatem. Quare alia ęgra corpora
metallica, minus curant infirmitates, secundum quòd magis differunt in per¬
fectione & maturitate ab eis. Aliud minus, aliud magis differt, & secundum hoc
minus curant, quod est ex defectu sulfuris infecti, foetidi & vrentis, ex quo in
genere coagulationis facta sunt ab initio, & ideo non curant, cùm ignis in ip¬
sis ita infectus sit, elementaribus faecibus, & vrens, cum admistione aliarum e¬
lementarium qualitatum.
Nunc ad propositionem primam virtutis auri curantis. Cùm autem tanti vigoris
sit promulgatum, & hoc in prima sua dispositione manens: Quid est mirum, si in me¬
dicinam (sicut expertum est) per artis ministerium sequentis naturam, redigatur?