575
216 CORRECTORIVM
& eius virtus subtilietur per digestionem decoctionis, & qualitatum purgan¬
darum, quòd plures ac infinitas, seu omnes aegritudines tunc habeat curare.
Quod patet per Arnoldum de Nouauilla expertissimum medicum huius sum¬
mi operis, qui Dominum Apostolicum, Dominum Innocentium à peste incu¬
rabili cum hac medicina: tinctum, & opere naturae per artis ministerium, non
est aurum, aut argentum vulgi, quoniam additur eis additio magna, in prospe¬
ritatibus multarum vtilitatum, ad omnem aegritudinem cuiuslibet generis ex¬
pellendam. Et nominanter has assignauit virtutes. De sene facit iuuenem, &
senem reuirescere facit naturam, conseruat sanitatem, roborat infirmitatem om¬
nem corporis, expellit aegritudinem, venenum declinat à corde, arterias hume¬
ctat, liuidam immunditiem à pulmone dissoluit, vulneratum consolidat, sangui¬
nem mundificat, lapidem frangit, contenta in spiritualibus purgat, si caput reu¬
maticum est, purgat à fluxu, stomachum in calore naturali confortat. Et si ae¬
gritudo fuerit vnius mensis, sanat eam in vno die vel hora: si verò aegritudo fue¬
rit vnius anni, sanat eam in octo diebus: si verò morbus fuerit antiquus longo
tempore, cum alijs medicinis incurabilis, sanat eam in dimidio mense. O felix
scientia cum sciente. Quare non immeritò haec medicina super omnes alias
medicorum medicinas est quaerenda, quia qui habet eam, in comparabiilem ha¬
bet thesaurum, & in salubri constellatione natus est, in hoc seculo diues, diui¬
tijs infinitis super reges & principes huius seculi. Quis non diligeret talia, quę
sanum & longaeuum se vtentem, supra omnes medicorum medicinas conser¬
uant? cùm ipsum ditent, & alios non depauperent. Hęc sunt bona iusta coram
Deo & hominibus, non per vsuram acquisita, seu fraude & deceptione men¬
dacium, ac per mercimonia in deceptionem plurimorum, vt in omnium alio¬
rum bonorum acquisitione, quia haec ars est speciale donum Dei, vt dicitur:
Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, & bene tibi erit. Sed e
contrario, ait beatus Augustinus ad omnes alios Alchemistas, qui homines so¬
phisticationibus deludunt: Vos deceptores estis, & sententia excommunica¬
tionis aggrauati, cum vestra opera, elementa falsa sint & mala. Et excludens seu
saluans artifices naturam imitantes, quanuis pauci huius artis veritatem summe
cognoscere valeant, vt supra ad propositum dictum est de virtute huius medi¬
cinae. Sic truffatores in stercore aurum & argentum quaerentes in libris ipso¬
rum proprijs, quos & ipsi propriè composuerunt, & ipsos tamen composuis¬
se Philosophos testantur, quod veritas non testatur, quoniam veritatem po¬
suerunt: Quum veritas Philosophorum (vt dictum est ab aliquo) in forma
mendacij non cernitur vnquam fuisse reperta, sed semper naturae motum &
modum imitantur. Sic enim in libris vestris scribitis in arte Alchemiae. Ca¬
ueas tibi ab odore eius, ne te interficiat. Ecce qualis medicina, quae quum viui¬
ficare deberet, mortem inducit. Quare hoc non est mirum, quod sit res toxica¬
tiua, cùm antea ex stercoribus & venenosis receptis sit composita. Videte fa¬
tui, quomodo vestra opera differant ab operibus naturae. Quare tantum fati¬
gamini in huiusmodi rebus altis, ad quae peruenire non poteritis taliter labo¬
rando? nisi miraculos è fieret contra naturam, vt accidit beato loanni, qui de
virgis fecit aurum & argentum, confisus in potentia Dei, & de arena maris la¬
pides preciosos. Dico enim vobis, qualis est medicina, tale fit & aurum & argentum.
Cùm merdam seminaueritis, merdam metere visi estis, & apparentias sophi¬
sticationum. Reuertam ini fratres ad viam veritatis, qui eam ignoratis, quoniam
propter vosmetipsos consulo studere & laborare, sapientum dicta reuoluen¬
do, ex quibus veritas elici potest, & non casualiter, aut temere opera accedi¬
te, per hoc quod scribitur. Recipe hoc vel illud, id est merdam, & fac stercus
Scitote