575
CALIDIS FILII IAZICHI. 239
magisterio. Et aliqui ex sapientibus nominauerunt eas aquas marinas, & lac uo¬
latilium, & his similia.
De separatione elementorum Lapidis. Cap. IX.
Inde oportet ò frater, quem Deus honoret, ut accipias lapidem honoratum, uel
pretiosum quem nominauerunt sapientes, & magnificauerunt, & absconde¬
runt, & celauerunt. Et ponas ipsum in cucurbita cum suo alembico, & separa eius
naturas, hoc est, quatuor elementa, terram, aquam, aërem, & ignem. Et sunt ea, cor¬
pus & anima, spiritus & tinctura. Et cum separaueris aquam à terra, & aërem ab
igne, serua utrunque duorum per se, & accipe quod descendit ad fundum uasis, &
illud est faex, & abiue ipsam cum igne calido, quousque auferatur eius nigredo, &
recedat eius spissitudo, & albifica ipsam albificatione bona, & fac ab ea euolare
additiones humiditatum, & tunc conuertetur, & deueniet calx alba, in qua non
erit obscuritas tenebrosa, nec immunditia, nec contrarium. Postea redi ad natu¬
ras primas, quae ascenderunt ab ea, & mundifica eas similiter ab immundicia &
nigredine atque contrarietate, & reitera super eas multoties, quousque subtilientur,
& purificentur & attenuentur. Et cum hoc feceris, iam misertus est tibi Deus. Et
scias, frater, quòd hoc officium est unus lapis, super quem non intret Garib, id est,
aliquid aliud. Cum eo operantur sapientes, & de eo exit, cum quo medicatur, quo¬
usque compleatur. Non commiscetur cum eo aliquid, nec in eius parte, nec in toto.
Et hic lapis inuenitur in omni tempore, & in omni loco, & apud omnem homi¬
nem, cuius inuentio non aggrauat inquirentem, ubicunque sit. Et est lapis uilis, ni¬
ger & foetens, non emptus precio, & sine aliquo, non existit leuis in pondere, &
uocant eum Origo mundi, quia oritur sicut germinantia. Et haec est eius reuela¬
tio, atque apparitio inquirenti.
De natura Lapidis & eius origine. Cap. X.
Accipe ergo ipsum, & operare ipsum, ut dixit philosophus in suo lib. quan¬
do nominauit eum sic: Accipe lapidem non lapidem, uel qui non est lapis,
nec est de natura lapidis. Et est lapis, cuius minera generatur in capite montium, &
philosophus uoluit dicere montes pro animali. Vnde dixit, Fili uade ad montes
Indiae, & ad suas cauernas, & accipe ex eis lapides honoratos, qui liquefiunt in
aqua, quando commiscentur ei. Et illa aqua est ipsa, uidelicet, quae sumitur ab alijs
montibus & illorum cauernis. Et sunt fili lapides, & non sunt lapides, sed nomi¬
namus eos per similitudinem, quam habent ad eos. Et scias quòd radices minera¬
rum ipsorum sunt in aëre, & eorum capita in terra, & quando euelluntur à suis locis,
audietur, & erit rumor magnus, & uade, fili, cum eis, quiacito euanescunt.
De commistione Elementorum separatorum. Cap. XI.
Et incipe compositionem, quae est circuitio totius facti: nam compositio non
perit, nisi cum matrimonio, & putrefactione. Et matrimonium est, commiscere
subtile cum spisso. Et putrefactio, est assare, terere, & rigare, quousque commiscean¬
tur insimul, & fiant unum, ita quòd non sit in eis diuersitas, nec separatio, de a¬
qua mista aquae. Et tunc conabitur spissum retinere subtile, & conabitur ani¬
ma pugnare cum igne, & pati ipsum: Et conabitur spiritus submergi in corpo¬
ribus, & fundi in eis. Et oportuit hoc esse, quia corpus solutum, cum com¬
miscuit se cum anima, commiscuit se cum ea, cum omnibus suis partibus, &
alia in alijs intrauerunt cum sua similitudine, & conuersa fuerunt unum & idem.
Et ideo oportuit, quòd accidat animae de commoditate, & de durabilitate, &
permanentia, quae accidit corpori in loco commistionis. Et similiter spiritui
in hoc statu uel permanentia animae & corporis, conueniens fuit accidisse
Quia spiritus cum commiscetur cum ea, cum labore operationis, & commi¬
stae fuerint partes eius cum omnibus partibus aliorum duorum, quae sunt, ui¬
delicet anima & corpus, tunc conuersa fuerunt, spiritus & alia ambo, unum
quid, & indiuisibile, secundum substantiam integram, cuius saluae fuerunt suae