575
40 DE ALCHEMIA
nus bene conueniunt. Subtilioris ergo substantiae, & liquidioris fusionis ne ces¬
se est illam medicinam esse, quàm ipsa corpora, & fixionis ac retentionis, quàm
sit arg. viuum in sua natura.
Ex quibus extrahitur lapis philosophicus. Cap. VII.
Quaeri ergo non immeritò potest, vnde haec nostra maximè possit elici
medicina. Quibus respondentes dicimus, quòd in quibus est, ex illis e¬
licitur. Est autem tam in corporibus, quàm etiam in argento viu. se¬
cundum naturam, cùm vnius sint reperta naturae. Sed in corporibus quidem diffi¬
cilius: in ipso vero mercurio viu. propinquius, non autem perfectius. Et illud i¬
deo quia non est corpus dignius solem, aut purius, autm eius vmbra, scilicet luna: si¬
ne quibus nullum argentum viuum generatur tingens. Qui verò absque isto argento tin¬
gere nititur, caecus procedit ad practicam, sicut asinus ad coenam: nam aurum
aureum, argentum argenteum tribuit colorem. Qui ergò argenti viui cum sole & lu¬
na tingere nouit, venit ad arcanum, quod dicitur sulfur album optimum ad ar¬
gentum: quod cùm rubeum efficitur, erit sulfur rubeum optimum ad aurum. Ab
illis igitur corporibus extrahitur sulfur nimium album & rubeum, cùm in ipsis
sit purissima sulfuris substantia ingenio naturae summè depurata, quod secun¬
dum Albertum clarius est & subtilius, quia in depuratione ipsius est ars debi¬
lior natura, nec consequitur eam, licet multum laboret. Pater enim eius est Sol
Luna mater est: quia ex illis corporibus cum suo sulfure, vel arsenico praepara¬
to nostra elicitur medicina: ex corporibus similiter solis elici potest ipsa. Ex
solo autem arg. viu. facilius & propinquius perfectiusque inuenitur, cum ipsum
sit pater omnium istorum luminarium, & omnium liquabilium: ab ipso si quidem
omnia fiunt, & ideo in ipsum omnia resoluuntur, quoniam natura nuturam am¬
plectitur propriam amicabilius, magisque gaudet cum ea, quàm cum extranea.
In ipso nanquem est facilitas extractionis illius subtilis substantiae, cùm iam in actu
habeat substantiam. Relinquitur ergo medicinam nostram esse purissimam, &
subtilissimam substantiam quae ex argenti viui materia originem suam ducit, & ex
illa creata est. Non est autem materia argentum viuum in sua natura, nec in sua substantia to¬
ta, sed fuit pars illius, non autem quae est nunc, cùm lapis noster factus est, sim¬
pliciter est argentum viuum licet fuerit pars eius, quoniam ipsum illuminat, & ab adu¬
stione defendit, & conseruat: quod est causa perfectionis. Igitur cuiuscunque
causa tantùm generationis fit medicina, tam quidem in corporibus, quàm in ip¬
sius arg. viui substantia, lapidis preciosi indagatur substantia. Consulo tamen,
quòd non opereris nisi cum mercurio & Sole, ad Solem & mercurium, & Luna
ad Lunam: quoniam totum beneficium huius artis consistit in ipsis tantùm.
Quòd impossibile est lapidem perfici ex sola metallorum substantia sine materia. Cap. VIII.
Igitur si in prima naturae materia opus nostrum vellemus incipere, esset lon¬
gissimum, & impossibile, & etiam magnae & quasi infinitae requirerentur
expensae ad hoc perficiendum. Et cùm demum per difficillimum artificium
lapis fuerit factus de natura metallorum, tamen opus philosophicum, siue phy¬
sicum nondum est inceptum: quippe quia est necessarium, quòd lapis philoso¬
phorum elici possit de natura duorum corporum, antequam de eo fiat Elixir
completum. Quoniam est necessarium quòd illud quod est Elixir, magis sit de¬
puratum, & digestum, quàm aurum vel argentum: eo quòd ipsum Elixir habet
conuertere omnia imperfecta alia, & à perfectione diminuta corpora in aurum,
vel argentum, quòd ipsa minimè perficere possunt: quia si de perfectione sua al¬
teri darent, ipsa imperfecta existerent, eo quia non possunt tingere nisi quantum
se extendunt. Et ad nonc fiet operatio in lapide nostro, vt melioretur eius tinctu¬
ra in eo plus quàm in sua natura, & vt fiat Elixir iuxta sapientum allegoriam com¬
posi¬