575
ARNALDI 41
situm ex speciebus limpidis, condimentum, antidotum, medicina, & purgamen¬
tum omnium corporum purgandorum, & transformandorum in solificum, &
lunificum verum. Sed moderni operantes finem credunt operis esse, cùm inci¬
piunt opus: quoniam cùm in tantùm laborauerunt, quòd opus eorum fit de na¬
tura metallorum, credunt compleuisse Elixir perfectum. Sed quando faciunt
proiectionem, nihil ibi inueniunt, qui operari desistunt, vbi incipere debuissent
Quid sit opus primum philosophicum. Cap. IX.
Opus nanque philosophorum est dissoluere lapidem in suum mercurium,
vt in primam reducatur materiam. Vnde Philosophus in 4. Meteororum
huius artis sophisticos illudit artfices Alchymiae, dicens: Species trans¬
mutari non posse. Quòd quidem simpliciter verum est, nisi species ipsae, vt po¬
stea subdit, in primam suam materiam redigantur: quae quidem materia prima
est arg. viu. cùm ipsum sit elementum omnium ductibilium. Tunc enim in aliam
formam quàm prius erant bene permutantur: non quidem species, sed indiui¬
dua specierum: quoniam ipsa indiuidua actionibus sensibilibus sunt subiecta:
eo quòd in se sunt corruptibilia. Species verò quum sint vniuersales, actioni¬
bus sensibilibus non sunt subiectae: & ideo non sunt in se corruptibiles. Species
igitur argenti, quae est argenteitas, non mutatur in speciem auri, quae est aurei¬
tas, nec econuerso: quia species verè permutari non possunt, sed indiuidua spe¬
cierum bene permutantur, cùm in suam primam materiam rediguntur: quia cum
forma istius indiuidui fuerit corrupta, vel illius, & in primam materiam resolu¬
ta, bene permutatur, & necessariò introducitur alia forma: quia corruptio v¬
nius est introductio alterius. Et scias quòd nulla materia potest ita destrui
quin sub aliqua maneat forma: vnde destructa vna forma immediate introdu¬
citur alia ad hanc operationem, vel ad illam disposita. Et ideo dicit Philosophus
Indiges tu qui vis operari, quòd in solutione & sublimatione duorum lumina¬
rium primò labores, quia primus gradus operationis est, vt fiat arg. viu. ex ip¬
sis. Notate ergo verba, signate mysteria, quoniam in hoc opere declaratur quis
sit lapis, cùm principium sui operis sit dissolutio ipsius. Oportet igitur sublima¬
re, figere, & calcinare ipsum, vt sic demum soluatur in arg. viu. quod philosophis
est contrarium. Vnde etiam dicunt philosophi, nisi corpora fiant incorporea: si¬
ue non corpora, vel volatilia, & e conuerso, nihil operamini. Verum ergo prin¬
cipium nostri operis est dissolutio lapidis, quia corpora soluta in naturam pri¬
mam spirituum sunt redacta, nisi quia magis sunt fixa, quia spiritus sublimantur
cum eo. Nam solutio corporis fit cum congelatione spiritus, & congelatio spi¬
ritus est cum solutione corporis: tunc enim miscetur corpus cum spiritibus vel
spiritu, & fit vnum corpus cum eis, vel cum eo, & nunquam separantur, sicut
nec aqua mista cum aqua: quoniam omnia tunc ad suam naturam homoge¬
neam primam sunt redacta. Prima verò homogeneitas metallorum est arg. vi.
Cùm ergo in ipsa homogeneitate soluuntur, insimul coniunguntur, & nunquam
separantur: quoniam tunc vtrunque agit in suum socium sibi similem. Et ideo di¬
cit Arist. Quod Alchymistae corpora metallorum verè transmutare non possunt
nisi prius ipsa redigantur ad suam primam materiam: tunc enim in aliam for¬
mam, quàm prius erant, bene rediguntur. Quoniam contra hoc non stat ratio: quip¬
pè quia destructavna forma, immediate introducitur alia, vt patet ex operibus
rusticorum: qui de lapidibus faciunt calcem, & de cineribus vitrum. Sic & mul¬
to fortius potest sapiens studio suo per magisterium naturale seu artificium no¬
strum ista corpora corrumpere, & illis nouam formam introducere: quia inten¬
tio nostrae operationis non est aliud, nisi quòd eliciatur & eligatur purissima
substantia mercurij in istis corporibus: quoniam Elixir consistit in illis tantum,
& non in alijs.
D 3
Argentum uiuum est ma¬
teria prima, &
clementum om¬
nium metallorum
Nulla materia
potest ita corrum¬
pi, quin sit sub
aliqua forma.
Quomodo al¬
chymistae possunt
transmutare cor¬
pora metallorum