575
ARNOLDI 47
genteos ex prima operatione computando. Oportet tamen ipsam medicinam
diutius assari super ignem, & nutriri sicut nuntritur puer in vberibus.
De ablutione aquae. Cap. VIII.
Cum autem habueris elementa, vt dictum est, diuisa, ablue ea, scilicet aquam
& aerem septies distillando: ignem verò & terram fortiter calcinando. A¬
quàm tamen & aerem separatim distilles, quoniam aer est melior quàm
aqua: licet ipsa aqua abluat, & dealbet terram, faciatque matrimonium tinctu¬
rarum: sed aer tingit terram, & infundit animam, & facit eam sensibilem. Vnde
oportet quòd aer & aqua sint à sordibus mundata, & ab adustione tuta, donec
sumatur eorum tinctura: quoniam si comburantur, effectu priuantur, nisi po¬
stea in fimo coquantur. Iccirco inhumatio in fimo interposita inter distillatio¬
nes multum iuuat, vt ad perfectę ablutionis signum melius deueniatur. Quod
quidem signum est splendor & crystallina serenitas absque faecibus, nisi forte al¬
bis. Faeces verò aquae, quas facies in omni ablutione, id est distillatione vice
post vicem ad partem separa, & repone in terra nigra superius collecta. Aquam ve¬
rò septies distillatam serua ad partem: quoniam ipsa est mercurius philoso¬
phorum solutiuus, faciens matrimonium, & aqua vitae abluens lotonem. Et si¬
cut fecisti de alba aqua, ita facies de rubea: quoniam vnum & eundem modum
habent ablutionis, & consimilem effectum, nisi quòd aqua alba est ad albifican¬
dum, & aqua rubea ad rubificandum. Non ergo misceas vnam cum alia, quo¬
niam errabis si secus feceris.
De ablutione aeris. Cap. IX.
Abhinc autem diuide aerem ab igne per destillationem, quoniam quod di¬
stillatum est, est aer purissimus: quod verò remanet in fundo est ignis sic¬
cus. Considera ergo quae dixi, vt opereris lapidem humidum, & aquam, &
terram solùm, & vt vtaris lapide sicco ad ignem, & aerem tantùm. Aer sanè est
oleum, & tinctura, & aurum, & anima philosophorum, & vnguentum quo to¬
tum perficitur magisterium. Intellige ergo quòd ignis cum aere distillatur, quià
conueniunt in caliditate, & non cum aqua, eo quòd aqua refugit ignem, quià
contrariantur ad inuicem. Aer ergo distillatur cum igne, quia ipse est aquà tin¬
cta, & eius tinctura est ignis: quoniam ignis corpus est, & aer spiritus ignem de¬
ferens. Si ergo lapidem miscueris cum igne, statim erit rubeus, & semper dili¬
gent se. Quodcumque ergo volueris rubificare, rubifica cum igne lapidis, & erit
rubeum semper.
Quomodo ab omni re extrahitur oleum. cap. X.
Pone ergo super substantiam corporis, cuius oleum extrahere volueris, pu¬
rissimi mercurij tantum, quod superueniat quatuor digitis vel plus, quod
melius est: deinde accende sub eo ignem lentum donec videris eius oleum,
id est aerem paulatim ascendere, seu eleuari super mercurium, collige eum cautem
& serua seorsum. Si ergo minuatur mercurius, adde alium mercurium mundum,
& calidum, & repone ad coquendum, continuè hoc facias, donec sumas eius
oleum, & nihil remaneat insolutum. Distilla ergo totum per alembicum septies;
quia ablutio eiusdem est eadem sicut ablutio aquae. Quod quidem inhuman¬
do & distillando humiditatem debebit fieri, quousque deuenerit ad crystalli¬
nam serenitatem absque faecibus, nisi fortè album, cuius signa sunt gutta spissior
abscolor, intensior, & leuitas aerea: ita quod si ipsum praedictae aquae mi¬
scueris, natabit superius. Aerem verò sic ablutum serua seorsum, quoniam
est oleum, tinctura, & aurum; anima & vnguentum philosophorum, quod
colorat, & tingit, & figit, & fluere facit. Tingit omnem laminam in eo ter extin¬
ctam in aurum vel argentum, secundum quod ipsum vel album erit, vel rubeum,