575
ARNALDI 59
tum partes mercurij abluti, & fiet totum aurum, vel argentum in omni iudicio
secundum quod primum fuerit Elixir rubeum vel albu, supple praeparatum, et
vt dictum est, compositum. Et hoc quidem est Rosarius philosophorum ferens
odoriferas rosas tam rubeas, quàm albas extractas breuiter à libris ipsorum, nil
habens superfluum, vel diminutum, in infinitum perficiendum in Solificum &
Lunificum verum, secundum quòd Elixir fuerit praeparatum. Sic etiam habet
virtutem efficacem super omnes alias medicorum medicinas, omnem sanandi
infirmitatem tam in calidis quàm in frigidis aegritudinibus, eo quod est occul¬
tae & subtilis naturae, conseruat sanitatem, roborat firmitatem, & virtutem: & de
sene facit iuuenem, & omnem eorum expellit aegritudinem: venenum declinat a
corde, arterias humectat, contenta in pulmone dissoluit, & vlceratum conso¬
lidant, sanguinem mundificat, contenta in spiritualibus purgat, & ea munda con¬
seruat. Et si aegritudo fuerit vnius mensis sanat vna die: si vnius anni, in duode¬
cim diebus: si verò fuerit aliqua ex longo tempore, sanat in vno mense, & non
immediate: haec medicina sumper omnes alias medicinas, & mundi diuitias est
oppidò perquirenda: quia qui habet ipsam, habet incomparabilem thesaurum.
De recapitulatione totius magisterij. Cap. XXXII.
Dertractatis igitur regiminibus totius huius summi operis secundum exigen¬
tiam sui sermonis cum causis omnibus sufficientibus: restat breuiter vt te¬
neatur memoriale totum, recapitulare sub completa breuitate sermonis.
Dico ergo quoniam totius operis intentionis finis est, vt sumatur lapis in capi¬
tulis notus, & cum operis instantia assiduetur super ipsum opus sublimationis
primi gradus, vt à corruptibilitate mundetur, & ab impuritate purgetur. De¬
mum cum eo soluto per ipsius additamentum album vel rubeum, donec in vl¬
tima sublimitatis materia perueniat, & vltimo volatile fiat. Abhinc verò cùm fi¬
xionis modis figatur, donec in ignis asperitatem quiescat: demum verò fixum
lapidem cum non fixa parte seruata per modum solutionis & sublimationis vo¬
latilem facias, & volatilem fixum, & fixum solutum, & iterato volatilem: ac ite¬
rato volatilem fixum, quovsque fluat, & alteret in complemento Solifico & Lu¬
nifico certo. Et in hoc completur arcanum preciosissimum, quod est super om¬
ne huius mundi arcanum impreciabile precium, & omnium philosophorum
thesaurus. Iccirco, carissime domine, exerceamini ad illud cum laboris instantia
maximè in diuturnitate meditationis immensae: quoniam cum illa Elixir com¬
pletum inuenies, & sine illa nunquam. Modos vero ipsius completo sermone vo¬
bis superius dedi, non sub aenigmate, sed sub plena sermonis serie, discretionem
vestram lucidè alloquendo: quoniam teste Deo sic libris philosophantibus om¬
nibus, & cunctis scientibus, nihil in hac arte inuenimus melius, nec perfectius
quàm in ista breuitate suprascripta, tamen truncata: quamuis intelligentibus sa¬
tis sit prolixa. Et qui habes istum librum, in sinum tuo reconde, nullique ipsum re¬
ueles, nec manibus impiorum offeras: quia secretum secretorum omnium phi¬
losophorum plenariè comprehendit: talis si quidem & tanta margarita non est
porcis & indignis largienda, quoniam est donum Dei magnum, & Deus cui
vult largitur ipsum, & aufert. Quapropter carissime, qui habes istum librum di¬
gito compesce labellum, filius existens philosophorum, secrete reseruans
Rosarium philosophorum, vt merito merearis dici, & esse de nu¬
mero sapientum antiquorum.