575
Successiuè sol¬
uitur.
106 APERTORIVM
& conuertit ipsum sulfur, quod postea potestatem habet coagulandi totum ar¬
gentum viuum.
Inspice fili charitatis: Quòd si ista conuersio seu transmutatio inspiciatur, tunc
ibi nulla est contrarietas sensus in generatione: quia omnis generatio habet fie¬
ri per diuersitatem suae corruptionis & generationis, quae sunt simul contraria:
Et corruptio quę est potens in materia illa ducit eam posse deuenire in nouam
generationem vitę aeternae. Et propter hoc est necessarium, quòd corruptio sit
facta per elementorum separationem: post praeparationem earum creatur suum
sulfur: & de illo poteris postea conficere medicinam lapidis secreti, in quàm flu¬
xit talis virtus sulfuris, quae habet viuificare & ligare duo contraria, scilicet cor¬
pus & spiritum, subtiliando & miscendo corpus cum spiritu, & congelando &
retinendo corpus in spiritu, & spiritum in corpore, fixatione permanente. Et
hoc testatur Philosophus quum dicit, Nos non possumus facere transitum de
mollitie mercurij ad duritiem metalli sine dispositione media, quae participat
de vna sicut de altera, & immediatè illa participatione habet potestatem colli¬
gare simul, & facere vnionem. Quare si tum es indagator veritatis, intellige quòd
tria facta sunt vnum. Et hoc testatur Philosophus in libro de Trinitate, vbi in¬
quit, Lapis noster preciosus compositus est ex tribus, scilicet spiritu, corpore,
& anima: & simul scias etiam quod spiritus est medium, quandoque inter cor¬
pus & animam, quia spiritus attrahit animam à corpore mortificando corpus,
& postea reddit sibi animam & resuscitat ipsum. De ista resurrectione loquitur
Hermes ad omnes inquisitores artis, & veritatis: O fili recipe animam lapidis,
& semina eam in terram foliatam nostram albam, quae est volatilis: si enim vis
quòd perdat sua magna elementa: & scias quòd anima retinet eam ita quòd non
poterit fugere, quando ipsa ascendit in caelum, & descendit in terram, & tamen
virtutem corporis spiritus recipit sub tali forma, scilicet quòd nihil est quod pos¬
sit contra eam, nec mors etiam poterit eam iteratò mortificare, quòd scriptum
sit, quòd si qua vna vitae resuscitatur: nunquam aliàs morietur. Ideo fili potest in¬
telligi, quòd vita aeterna non potest esse in aliquo corpore, nisi prius fuerit mor¬
tuum: quia mors est causa glorificationis ipsius corporis in vita ęterna, sicut cor¬
ruptio est causa nouellae generationis diuinae substantiae.
Mortifica ergo corpus prius per corruptionem, antequam aliud aliquid fa¬
cias, & post parum, iterum parum trahe ipsum ad vitam, donec perueniat ad ta¬
le medium corporalitatis & spiritualitatis, quod nos nominamus medium par¬
ticipans naturam duorum extremorum, scilicet inter animam & corpus: & se¬
cundum istam rationem dicimus spiritum esse vitam animae, quando ipsa con¬
tinet in se animam, & etiam ipsum spiritum nominamus corpus ratione suae cor¬
poralitatis palpabilis & visibilis, a quo componitur, & etiam in loco locatur. &
illa est ratio quare hic spiritus retinet in se de natura corporis. Et praeter illas
duas proprietates iam dictas, scias hoc tertium inter corpus & animam, quod
nos nominamus medium, quod habet posse viuere & ligare ea adinuicem sine
separatione, & postea ille spiritus continet in se animam, per quam mortuum
corpus reuiuificatur. Ergo haec est causa motiua, quòd coniunctio inter corpus
& spiritum per naturalem amorem, & per dispositionem amicabilem facta est,
Ipsa enim amabilis dispositio & coniunctio amoris, est illa per quam coniunctio
spiritus & corporis se facit esse natura corporis indiuidualis, in qua est spissitu¬
do corporis, & potentia cum istis omnibus figuris, quae intrant primò in sub¬
stantiam de subtili spiritu. Etiam eius spissitudo elongata est in substantia cum
subtili spiritu per talem subtilem modum, ita quòd non est oculus corporalis,
quo aliquid aliud videri possit, quàm solutio spirituum, quę est in forma aquae
& sic