575
RAYMVNDI LVLLII 107
& sic ipsa anima & spissitudo corporis ibi inuisibiliter simul requiescunt. Et tunc
etiam apparet, quomodo anima ligata est virtute & qualitate corporis, & etiam
anima est de natura & spissitudine corporis eiusdem: Ergo quando corpus est
mortuum ex siti, tunc illud desiderat humectare suam sitim, & bibere pro re¬
stauratione suae naturae humidae, quàm excellenter & potenter perdidit in sua
calcinatione: & sic tunc per restaurationem viuificatiuam trahit ad se naturam
quam amisit, & intrat in naturam suam, & etiam trahit ipsum multiplicatum de
propria sua substantia, & exuberatum per naturam sui corporis, quae effusa est
per totam substantiam spiritus. Et sic illa extractio quae facta est per supra di¬
ctam naturae amicabilitatem, & est coniunctionis causa inter corpus & spiritum:
& de illa coniunctione Philosoplus ad Filium veritatis sic dicit, Quia si con¬
iunctio non fuerit facta intra corpus & spiritum, nunquam fit ibi conceptio: &
si non fuerit conceptio, nunquàm potest fieri impraegnatio: & vbi non est im¬
praegnatio, ibi nunquam potest fieri nati generatio. Et sic isto modo potest vi¬
deri potestas istius coniunctionis. Et propter hoc manifestat Philosophus, quod
generatio nostri lapidis assimilatur humanae generationi ex ista ratione, quia
quando infans nascitur, tunc nutriendus tamdiu est, donec bene fortis, & pa¬
tiens est contra ignem seu ignis substantiam: & non aestimes quòd tunc com¬
pleueris, vbi modo primo incipere debes: quia adhuc nonvidisti secretum quod
retentum est filijs veritatis demonstrandi. Et illud modò hîc incipit in secunda
parte de nutrimento lapidis, quando hîc magnae transmutationes illius lapidis
secundum posse manifestatur. De tanto magis transmutationes videbis, & mul¬
torum mirabilium secreta, & potestas naturae manifestabitur tibi visibiliter co¬
ram oculis tuis. Et illud secretum nulli hominum carnali reuelare expedit, quia
maledictus eris per tanti secreti manifestationem, quia nemini reuelare licet, nisi
soli Deo. Ipse enim cui vult & quibus interest reuelari, illis reuelabit, & non alijs
quia est donum Dei, & nullius mortalis hominis. Et cui Dominus Deus fece¬
rit tantam gratiam, illi hoc secretum naturae reuelabit, & secundum suum placi¬
tum, quod in ipsius virtute ac potestate locauit.
Terrae uiuificatio.
Scias fili, quòd necessarium est in illa viuificatione, vt terra recuperet illud
quod perdidit, & quòd suus spiritus humidus reportetur in corpus suum
siccum per naturalem transmutationem. Illa autem non potest fieri per po¬
tentias seu per ingenium naturale: sed ingenium naturae est locus nostri sulfu¬
ris, scilicet in complexione & vtilitate. Et ex his habetur causa necessaria, scili¬
cet quòd granum spermaticale, quod est humidum & calidum hoc transmuta¬
re habet: ideo Philosophi considerauerunt dicendo, quòd totum illud facit vna
natura, quoniam ipsa de dispositione in dispositionem conuersa est, & conuer¬
tit, & in tali dispositione ipsa natura transmutat: & sic etiam granum tale modò
transmutat: & hoc intelligendum de calido & humido spiritu (N. hîc aduerte,
quòd spiritus Philosophorum differt à spiritu vulgi in calido) quia mercurius
vulgi est frigidus & humidus: Philosophorum autem spiritus est iam calidus,
& humidus.) Sequitur, O fili veritatis, per istam transmutationem Philosophi
notant, quòd terra lapidis debet priuari de tota sua humiditate tamdiu, quovs¬
que conuersa fuerit in qualitatem siccam. Et post hoc concludunt, quòd humi¬
ditas conuersa fuit in siccum locum suum: hoc intelligendum est, id est in pro¬
priam suam terram, quia illa est proprius locus generationis nostri sulfuris. Et
hoc tunc apparebit manifestè, quòd illa terra illud ante suam praeparationem,
& calcinationem non facit, & tamen ipsa post calcinationem hoc facere habet
propter calorem ipsius naturalem, qui fuit confortatus per subtractionem hu¬
Conceptiò.
Glossa.