575
114 ARS INTELLECTIVA
ligas, quoniam per istas consequitur perfectio quae est finis causae. Quum sit ve¬
rum, quòd sine propria materia non possumus habere medicinam perfectam;
nec etiam illam ponere in fine sine propria operatione, in tali forma, quòd pro¬
prietas operationis naturalis, aequipollet proprietati materiae naturae sine trans¬
grediendo totam latitudinem sui proprij generis. Vnde nos dicimus tibi, quòd
quodlibet genus habet in se naturalem proprietatem secundum suam propriam
speciem, & per consequens genus quodlibet illorum habet proprias operatio¬
nes aequipollentes eorum proprietatibus secundum eorum exigentiam diffe¬
rentem vnam ab altera, & conseruationem specierum earum propriarum. Qua¬
re apparet, quòd si tum non intelligas materiam naturae ipsius latitudinis, & ope¬
rationem eius praecisè, nunquam poteris consequi finem, quem quaeris. Audi
quid dicat authoritas philosophicalis, & nota eam, si vis quòd ad eam dimit¬
tam cum integra doctrina. Opus est ei homini rationis volenti facere nostrum
Elixir completum, quòd primitus habeat in intellectu suo veras & proprias cau¬
sas, & virtutes lapidum istius latitudinis per scientiam contrariam suae corru¬
ptionis ignis consumptiui omnino radicaliter humidi naturae, quod est ipsius
latitudinis per instrumentum contrarium, quod in chorda recta magnę latitudi¬
nis, quae sunt magis per differentias contrarietatum, secundum proprias for¬
mas mineralitatis, sicut videre potes per praesentem figuram
Latitudo diuersarum specierum extra metallum, argentum viuum, nitrum
sal, sulfur, vapor.
Latitudo speciei metallicae, Mercurius, Saturnus, Iupiter, Venus, Mars.
Latitudo vnius salis omnium metallorum.
Cum instrumentis per reuersionem appositionis materiae purae secundae lati¬
tudinis cum illa, quę est in prima extra arg. vium. inuenies scientiam proprietatum
quae fortiter contrariantur in specie & forma numeralitatis. Et adhuc inuenies
per primam latitudinem cum argento vivo, quae est respiciendo formam & suam cor¬
ruptionem per transmutationem speciei in speciem, quae est alterius latitudinis,
videlicet, tantùm vadit arando calor comburens de materia in materiam, quòd
illas vadit domando, donec argentum viuum sit gelatum sub proprietate speciei metal¬
lorum per illum magnum transitum, quem ille facit cum argentum viuum de medio in
medium. Vnde omnia corpora creantur, sicut potes sentire per propriam essen¬
tiam corporis lucentis compositi de argento viuo per calorem caelestem, & non per
terrestrem: per istum modum intelliges proprietates materiae, de qua indiges
cum signis cognitis & demonstrationibus, quae de sua propria latitudiue saltant
Et erit tibi manifestè declarata per clarum intellectum rectitudo virtuosa o¬
perationis materiae, naturae istius latitudinis, quia virtuosa rectitudo operatio¬
nis procedit à perfecta cognitione. Et per hoc omnis artista habet tam directè
operari, quàm propriè cognoscit, & non plus: ita quòd si nihil intelligat, nihil
scit facere. Et ideo dico tibi, plenam cognitionem dispositionis operis habere
non potes, nisi per considerationem illius respectu sui perfecti finis, quoniam
sicut effectus cognoscitur per causam, sic sua causa cognoscitur per effectum suum.
Et hoc sit tibi canon directiuum cognitionis naturalis, & per genus operatio¬
nis naturalis, & regula propria dirigens intellectum operatoris naturalis, non
solùm ad mensurandum transitus, id est temperamenti. Imò similis est regula
directa ad mensurandum virtutes elementales, & similiter caelestes, scilicet lu¬
ciditates & praeparationes naturae, & proportionem mistionis substantialis in
coniunctis essentijs elementatis, quae constituunt temperamentum in re intem¬
perata. Et sic hoc fuit declaratum in collectione causarum supradictarũm, quod
tibi primo necesse est intelligere, priusquam per scientiam possis operari, quia
qui