575
RAYMVNDI LVLLII 125
qui non habet causam non potest habere effectum. Patet igitur manifestè, quòd
scientiam intellectualem, priusquam aliquid facias operis te habere oportet
quia omnes Philosophi pro regula generali hoc dixerunt. Modus ergo ad
sciendum istud instrumentum, quod scientia intellectualis dicitur, in forma
theoricali est iste.
Modus habendi instrumentum intellectuale.
Diximus supra in sensu philosophali quòd plena cognitio dispositionis o¬
peris non potest haberi, nisi per comparationem ipsius ad suum perfectum
finem, qui est extremitas vltima latitudinis operationis naturae, per quam
quilibet artista debet perscrutando applicare totum suum intellectum, sicut ap¬
parere porest per istam figuram, quae est operatiua perfectionis, & vocatur fi¬
gura latitudinis, in qua includuntur extremitates & media, & perfectae opera¬
tiones naturae
Per inrellectum istius figurae potest cognoscere naturalis intellector per do¬
ctrinam intellectualem, quomodo diuersificatur in forma ad finem optatum
conquirendum in operatione in tantum, quod incepit ad finem operationis
naturae
Principium operis secundi
Finis intellectiuae artis
Naturae latitudò
Calor in materia
Latitudo, motus materiae
Latitudo, calor in materia
Principium philosophandi per data à natura
Intellectus naturae
Finis operis secundum intellectum
Latitudo, mistio materiae.
Latitudo, resolutio mat.
Latitudo, perfectio in natura.
Et hoc per hoc quòd non posset habere instrumentum originale habendi no¬
titiam descendendi ad suam causam in vera intentione, quae descensio fit ab an¬
tecessiua graduatione refluendo de gradu in gradum vsque ad suun finem, quae
est principium materiae & operationis, per quem effectus demonstratur, nec a¬
liàs nisi per effectum descendentem à causa. Quoniam natura nobis monstra¬
uit finem causae sicut per Solem, & alia quae ipsa creauit, quae sunt effectus & ter¬
minationes causarum, secundum meritum suae latitudinis, immediate intelle¬
ctus considerat, & inuestigat primò causam praecedentem & immediatam il¬
lius, de qua & per quam successiuè cadunt sine alio medio. Et ita de medio in
medium cum resolutione graduata, & cum instrumento praeuiso, quod excitat
intellectum non transeundi vltimam istam latitudinem, donec sit ad finem suum
quae est principium materiae & operis, vt supradictum est, & principium latitu¬
dinis respectu materiae & operis, & finis dictae latitudinis respectu habendi pro¬
priam notitiam doctrinę intellectualis, ad satisfaciendum operibus naturae. Et
quando per talem inuestigationem intellectus inuenit per instrumentum de¬
monstratiuum accommodatum corruptioni, quae corruptio firmat & roborat in
tellectum in actualitate, per vera & infallibilia signa, quae falli non possunt per
causas desideratas, tunc veniunt effectus. Totum hoc rotatur & vertitur simul
per rotam circulatam, quia sic transit medium sicut principium, & etiam princi¬
pium sicut finis. Tunc scit principia per causas cognitas, de quibus postea po¬
test homo operari, qui hoc cognoscit, & conquirere effectum suae causae, quae
est suae naturae verum principium & operatio naturalis, & ita declaratur modus
quomodo habemus notitiam per artem intellectiuam, per proprium instrumen¬
tum, non tantummodò de principijs, scilicet materiali operatiuo naturae, sed de
tota ista latitudine incluliuè sine transgrediendo illam: cuius inuestigationis no¬
bis pateret demonstratio, sicut patet per hoc quod dictum est supra, quòd opus
naturae non transit de extremo in extremum nisi per media, nec per consequens
opus cum intentione, nisi per successionem operationis. Et vt sit verum im¬
K 4