575
116 ARS INTELLECTIVA
mediate demonstratur per formam intellectualem & intellectiuam, quae figu¬
ratur ab operatiua vniuersaliter. Per istam figuram demonstratur quomodo in
tellectus inuestigat spiritualiter, quod natura monstrat corporaliter, & in quo
loco incipit perscrutatio ad intelligendum essentiam operationis, vnde nos
docuerunt omnes Philosophi per magnum excitamentum.
Figura intellectualis.
Vniformitas in auro
Finis inuestigationis
Perfectio in auro.
Principium inuestigationis
Mistio in igne
Resolutio in aere.
Motus in uapore
Calor in aqua.
Aurum in loco instrumenti finalis, & perfectionis quod creatum est per na¬
turam exemplariter: quum ergo aurum, quod est nobilior lapis omnium pre¬
ciosorum sit finis, & perfectio operis naturae per suum complementum in lati¬
tudine mineralitatis, citò venit actio intelligentiae perscrutando pet scientiam
propinquam sensibilitati causae immediatę, quę praecedens est istius perfectio¬
nis. Et sic dat nobis intelligere sensus sensibilitatis per directum signum tam in
materia, quàm in operatione. Et scito quòd in perscrutatione incipit moueri
spiritus rationis, qui rectum est instrumentum nostri intellectus, citò facit vi¬
dere vniformitatem, quae propria causa perfectionis suae, scilicet auri, sicut ipsa
confirmat per proprios effectus suarum experientiarum: Vnde exemplum con¬
trarium viuè demonstrat per verba, vel loquelas viceuersaliter, quòd materia
contraria vniformitati est causa quae resistit suae perfectioni. Ergo materia dif¬
formis non est tam completa inquantum contradicit causae, quae est propria per¬
fectionis: quoniam de suo vero contrario, quod est vniformitas est propriè cau¬
sata. Et sicut vera vnitas est causa immediata magnae perfectionis, sic successi¬
uè per retrogradationem vides nostrum spiritum esse veram mistionem, quae
est antecedens & causa immediata vniformitatis. Ergo tu potes bene cogno¬
scere magistraliter, si in te est spiritus agiographus, quòd secundum naturam
praecedentem generis veniet suus succedens per directam homogeneitatem.
Et postquàm mistio causatur de vnitate, sic solutio est vera causa propriae mi¬
stionis: quae solutio est magnum principale, perfectum & secretum coniunctiuum
in omni natura de pluribus partibus in vnitate. Et sic maioratur quando est pau¬
latiuè subtiliata & minuta. Et quum talis solutio sit causa mistionis, sic motus
subtilis aequalis solutionis. Quare si motus sit nimis fortis, aequalis subtilitas di¬
scordatur, quae est causa notabilis resolutionis: sicut motus continuus subtilis.
& bene continuatus, est causa in sua materia subtilis motus: Et ita reperit no¬
ster intellectus medium & principium operis naturae per rationem finis phi¬
losophicaliter.
Cognitio rationis factae per reuolutionem contrariorum inueniendo practicam
respectu naturae.
Si ergo calor de quo causatur prima actio operis naturae, est subtiliter tem¬
peratus & bene continuatus sine additione aut diminutione, sed secundum
quòd intellectum est intendendo ad aspectum naturae: motus illius, qui
est sua actio per suam vniformitatem nobilitatur. Et postquàm iste motus sic
erit sublimatus, nunquam videbis resolutionem exaltatam. Et si solutio est sic ap¬
propriata, mistio inde saltabit, quae est fortiter illuminata. Et si mistio est in tali
forma facta causabit vnitatem, quae est natura mouens, cuius proprietas causat
perfectionem, quae est finis & conclusio operationis. Quare patet, quòd quum
omnes istae perfectiones descendant à calore temperato, quae est prima ope¬
ratio respectu subtilis vniformitatis materiae naturae, quae est spiritualis: cuius
actio refluit & respicit suos fines: & in quantum elongatur ab actione praedicta,
scilicet