575
RAYMVNDI LVLLII 121
De forma & eius consequentia.
Tu primò debes intelligere & realiter notare leuando spiritum per subli¬
mationem habendo intellectum, quòd quum velis habere realem perfectio¬
nem, oportet te euitare omnes casus, qui sunt contra naturam, & eligere,
ac accipere omnes naturales, de quibus prima haec est praecessiua, quae est perfe¬
ctionis & materiae verè vnitae, vel vnitatis quatuor elementorum, quae dicun¬
tur argentum viuum cum proportione formali, quae est species realis cum forma mer¬
curij, per quam resultat magna proprietas, quae perficit eum in esse naturali, &
in specie communi nobili & generali, per quam conseruantur ab eorum corruptio¬
ne omnia septem metalla. Quapropter si vis scire instrumenta huius nobilis spe¬
ciei, ipsa sunt omnia complexionalia, quorum in generali est propria operatio
per nobile instrumentum vi proportionis in esse naturali istius latitudinis, hoc
est dicere secundum suam speciem, in qua propriè omnia continentur. Qua¬
propter si hęc species destruatur, vt patet in resolutione Sophisticorum, qui ni¬
tuntur dissoluere in aquàm nubium destruentem naturam, & totam suam com¬
positionem, forma corrumpitur, & sua proprietas, & dissoluitur vera virtus in
alia latitudine, & omne illud, quod in eis continetur, sicut nobis demonstrant in
strumenta magnae latitudinis, quae est superius descripta. Vnde dicimus quòd
in sequendo filios doctrinae, quomodo debeat fieri dissolutio indiuiduorum
scilicet quòd fiat sub conseruatione earum specierum, in qua & per quàm con¬
seruatur nobilis proprietas, quae facit ligamentum & vnionem rerum miscibi¬
lium per amorem assimilantem eorum proprietati, quae iam alterata sunt sub
conseruatione earum propriarum formarum. Vis adhuc scire plus quae sit vir¬
tus formae? Est illa per quàm materia est contenta, sicut res diuina & digna, non
quòd forma virtuosa contineatur per materiam, quia in natura non est deside¬
rata materialis forma, quum de ea non indigeat in esse diuino vel diuinali, sed tan¬
tummodò ad esse diuidui: quapropter indiuidualitas prouenit à proprietate ma¬
teriae, quae desiderat perfectionem, sicut causa imperfecta. Et à proprietate for¬
mae venit dignitas diuinalis, quae est causa perfecta, & perfectio nata dictae ma¬
terię in esse completo secundum quòd summus dedit naturae istius latitudinis.
Propterea tibi demonstratum est, quòd materia corrumpi habet sub sua forma
prima scilicet aurea, & gubernari & regi sub sua potestate, quia sic se habet, quod
dat pro restauratione suae materiae propriam speciem, ideo consequitur formam
quae portat eum ad perfectionem: propterea sulfur nostrum quòd fit, non est
aliud quàm argentum viuum, in quo est forma continens materiam totius de quo indi¬
ges. Si hoc potes intelligere per magnam realitatem, tu intelliges omnes alias
causas per naturam factas sub conseruatione earum specierum in corruptione
indiuiduorum: Ideo custodias spiritum ne euolet in corruptione aut resolutio¬
ne suae proprię materiae cum omnibus suis elementis: quia ille est qui reformat
aut restaurat vitam euntem contra mortem omnino rem destruentem, nisi for¬
ma sua eam custodiat per suam perfectionem.
De materia & eius diuersitatè.
Dictum est superius & realiter demonstratum, quòd vniformitas in mate¬
ria est causa immediata magnae perfectionis, & diuersitas in substantia,
est causa corruptionis. Per ista duo contraria instrumenta demonstrantur
opera sulfuris & argenti viui omni filio doctrinae scire volenti naturam corporum
attingentem perfectioni vel imperfectioni, per quę manifestè cognouimns o¬
pera sulfuris & argenti viui media siue instrumenta clarae experientiae, quae vidimus
perfregimen earum fixationum: quoniam quum sit res notabilis, quòd sulfur
non possit fixari sine euolatione, nisi prius calcinetur, illud calcinabimus, & in¬
L